|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ascendere in caelum
conveniat Christo secundum naturam divinam. Dicitur enim in Psalmo,
ascendit Deus in iubilatione; et Deut. XXXIII, ascensor caeli
auxiliator tuus. Sed ista dicuntur de Deo etiam ante Christi
incarnationem. Ergo Christo convenit ascendere in caelum secundum
quod Deus.
2. Praeterea, eiusdem est ascendere in caelum cuius est descendere
de caelo, secundum illud Ioan. III, nemo ascendit in caelum nisi
qui de caelo descendit; et Ephes. IV, qui descendit, ipse est et
qui ascendit. Sed Christus descendit de caelo, non secundum quod
homo, sed secundum quod Deus, non enim humana eius natura ante in
caelo fuerat, sed divina. Ergo videtur quod Christus ascendit in
caelum secundum quod Deus.
3. Praeterea, Christus sua ascensione ascendit ad patrem. Sed ad
patris aequalitatem non pervenit secundum quod homo, sic enim dicit,
maior me est, ut habetur Ioan. XIV. Ergo videtur quod Christus
ascendit secundum quod Deus.
Sed contra est quod, Ephes. IV, super illud, quod autem
ascendit, quid est nisi quia descendit, dicit Glossa, constat quod
secundum humanitatem Christus descendit et ascendit.
Respondeo dicendum quod ly secundum quod duo potest notare, scilicet
conditionem ascendentis, et causam ascensionis. Et si quidem designet
conditionem ascendentis, tunc ascendere non potest convenire Christo
secundum conditionem divinae naturae. Tum quia nihil est deitate
altius, quo possit ascendere. Tum etiam quia ascensio est motus
localis, qui divinae naturae non competit, quae est immobilis et
inlocalis. Sed per hunc modum ascensio competit Christo secundum
humanam naturam, quae continetur loco, et motui subiici potest. Unde
sub hoc sensu poterimus dicere quod Christus ascendit in caelum
secundum quod homo, non secundum quod Deus. Si vero ly secundum quod
designet causam ascensionis, cum etiam Christus ex virtute divinitatis
in caelum ascenderit, non autem ex virtute humanae naturae, dicendum
erit quod Christus ascendit in caelum, non secundum quod homo, sed
secundum quod Deus. Unde Augustinus dicit, in sermone de
ascensione, de nostro fuit quod filius Dei pependit in cruce, de suo
quod ascendit.
Ad primum ergo dicendum quod auctoritates illae prophetice dicuntur de
Deo secundum quod erat incarnandus. Potest tamen dici quod
ascendere, etsi non proprie conveniat divinae naturae, potest tamen ei
metaphorice convenire, prout scilicet dicitur in corde hominis
ascendere, quando cor hominis se subiicit et humiliat Deo. Et eodem
modo metaphorice dicitur ascendere respectu cuiuslibet creaturae, ex eo
quod eam subiicit sibi.
Ad secundum dicendum quod ipse idem est qui ascendit et qui descendit.
Dicit enim Augustinus, in libro de symbolo, quis est qui descendit?
Deus homo. Quis est qui ascendit? Idem ipse Deus homo. Descensus
tamen duplex attribuitur Christo. Unus quidem, quo dicitur
descendisse de caelo. Qui quidem attribuitur Deo homini secundum quod
Deus. Non enim est iste descensus intelligendus secundum motum
localem, sed secundum exinanitionem, qua, cum in forma Dei esset,
servi formam suscepit. Sicut enim dicitur exinanitus, non ex eo quod
suam plenitudinem amitteret, sed ex eo quod nostram parvitatem
suscepit; ita dicitur descendisse de caelo, non quia caelum
deseruerit, sed quia naturam terrenam assumpsit in unitatem personae.
Alius autem est descensus quo descendit in inferiores partes terrae,
ut dicitur Ephes. IV. Qui quidem est descensus localis. Unde
competit Christo secundum conditionem humanae naturae.
Ad tertium dicendum quod Christus dicitur ad patrem ascendere,
inquantum ascendit ad consessum paternae dexterae. Quod quidem
convenit Christo aliqualiter secundum divinam naturam, aliqualiter
autem secundum humanam, ut infra dicetur.
|
|