|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Christus non ascenderit
propria virtute. Dicitur enim Marci ult. quod dominus Iesus,
postquam locutus est discipulis, assumptus est in caelum. Et Act.
I dicitur quod, videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit
eum ab oculis eorum. Sed illud quod assumitur et elevatur, ab alio
videtur moveri. Ergo Christus non propria virtute, sed aliena,
ferebatur in caelum.
2. Praeterea, corpus Christi fuit terrenum, sicut et corpora
nostra. Corpori autem terreno contra naturam est ferri sursum.
Nullus autem motus est propria virtute eius quod contra naturam
movetur. Ergo Christus non ascendit in caelum propria virtute.
3. Praeterea, propria virtus Christi est virtus divina. Sed motus
ille non videtur fuisse ex virtute divina, quia, cum virtus divina sit
infinita, motus ille fuisset in instanti; et sic non potuisset
videntibus discipulis elevari in caelum, ut dicitur Act. I. Ergo
videtur quod Christus non ascenderit propria virtute.
Sed contra est quod dicitur Isaiae LXIII, iste formosus in stola
sua, gradiens in multitudine fortitudinis suae. Et Gregorius dicit,
in homilia ascensionis, notandum est quod Elias in curru legitur
ascendisse, ut videlicet aperte demonstraretur quia homo purus
adiutorio indigebat alieno. Redemptor autem noster non curru, non
Angelis sublevatus legitur, quia qui fecerat omnia, super omnia sua
virtute ferebatur.
Respondeo dicendum quod in Christo est duplex natura, divina scilicet
et humana. Unde secundum utramque naturam potest accipi propria virtus
eius. Sed secundum humanam naturam potest accipi duplex virtus
Christi. Una quidem naturalis, quae procedit ex principiis naturae.
Et tali virtute manifestum est quod Christus non ascendit. Alia
autem virtus in humana natura est virtus gloriae. Secundum quam
Christus in caelum ascendit. Cuius quidem virtutis rationem quidam
accipiunt ex natura quintae essentiae, quae est lux, ut dicunt, quam
ponunt esse de compositione humani corporis, et per eam elementa
contraria conciliari in unum. Ita quod in statu huius mortalitatis
natura elementaris in corporibus humanis dominatur, et ideo, secundum
naturam elementi praedominantis, corpus humanum naturali virtute
deorsum fertur. In statu autem gloriae praedominabitur natura
caelestis, secundum cuius inclinationem et virtutem corpus Christi,
et alia sanctorum corpora, feruntur in caelum. Sed de hac opinione et
in prima parte habitum est; et infra magis agetur, in tractatu de
resurrectione communi. Hac autem opinione praetermissa, alii
assignant rationem praedictae virtutis ex parte animae glorificatae, ex
cuius redundantia glorificabitur corpus, ut Augustinus dicit, ad
Dioscorum. Erit enim tanta obedientia corporis gloriosi ad animam
beatam ut, sicut Augustinus dicit, XXII de Civ. Dei, ubi
volet spiritus, ibi erit protinus corpus, nec volet aliquid quod nec
spiritum possit decere nec corpus. Decet autem corpus gloriosum et
immortale esse in loco caelesti, sicut dictum est. Et ideo ex virtute
animae volentis corpus Christi ascendit in caelum. Sicut autem corpus
efficitur gloriosum, ita, ut Augustinus dicit, super Ioan.,
participatione Dei fit anima beata. Unde prima origo ascensionis in
caelum est virtus divina. Sic igitur Christus ascendit in caelum
propria virtute, primo quidem, virtute divina; secundo, virtute
animae glorificatae moventis corpus prout vult.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Christus dicitur propria virtute
surrexisse, et tamen est suscitatus a patre, eo quod est eadem virtus
patris et filii; ita etiam Christus propria virtute ascendit in
caelum, et tamen a patre est elevatus et assumptus.
Ad secundum dicendum quod ratio illa probat quod Christus non
ascenderit in caelum propria virtute quae est humanae naturae
naturalis. Ascendit tamen in caelum propria virtute quae est virtus
divina; et propria virtute quae est animae beatae. Et licet ascendere
sursum sit contra naturam humani corporis secundum statum praesentem,
in quo corpus non est omnino subiectum spiritui non tamen erit contra
naturam neque violentum corpori glorioso, cuius tota natura est omnino
subiecta spiritui.
Ad tertium dicendum quod, etsi virtus divina sit infinita, et
infinite operetur quantum est ex parte operantis, tamen effectus
virtutis eius recipitur in rebus secundum earum capacitatem, et
secundum Dei dispositionem. Corpus autem non est capax ut in instanti
localiter moveatur, quia oportet quod commetiatur se spatio, secundum
cuius divisionem dividitur tempus, ut probatur VI Physic. Et ideo
non oportet quod corpus motum a Deo moveatur in instanti, sed movetur
ea velocitate qua Deus disponit.
|
|