|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Christus non ascenderit
super omnes caelos. Dicitur enim in Psalmo, dominus in templo sancto
suo, dominus, in caelo sedes eius. Quod autem est in caelo, non est
supra caelum. Ergo Christus non ascendit super omnes caelos.
2. Praeterea, duo corpora non possunt esse in eodem loco. Cum
igitur non sit transitus de extremo in extremum nisi per medium,
videtur quod Christus non potuisset ascendere super omnes caelos nisi
caelum divideretur. Quod est impossibile.
3. Praeterea, Act. I dicitur quod nubes suscepit eum ab oculis
eorum. Sed nubes non possunt elevari supra caelum. Ergo Christus
non ascendit super omnes caelos.
4. Praeterea, ibi credimus Christum in perpetuum permansurum quo
ascendit. Sed quod contra naturam est, non potest esse sempiternum,
quia id quod est secundum naturam, est ut in pluribus et frequentius.
Cum ergo contra naturam sit corpori terreno esse supra caelum, videtur
quod corpus Christi supra caelum non ascenderit.
Sed contra est quod dicitur Ephes. IV, ascendit super omnes
caelos, ut adimpleret omnia.
Respondeo dicendum quod, quanto aliqua corpora perfectius participant
bonitatem divinam, tanto sunt superiora corporali ordine, qui est ordo
localis. Unde videmus quod corpora quae sunt magis formalia, sunt
naturaliter superiora, ut patet per philosophum, in IV Physic.,
et in II de caelo, per formam enim unumquodque corpus participat
divinum esse, ut patet in I Physic. Plus autem participat de divina
bonitate corpus per gloriam quam quodcumque corpus naturale per formam
suae naturae. Et inter cetera corpora gloriosa, manifestum est quod
corpus Christi maiori refulget gloria. Unde convenientissimum est
sibi quod sit supra omnia corpora constitutum in alto. Et ideo, super
illud Ephes. IV, ascendens in altum, dicit Glossa, loco et
dignitate.
Ad primum ergo dicendum quod sedes Dei dicitur esse in caelo, non
sicut in continente, sed magis sicut in contento. Unde non oportet
aliquam partem caeli eo superiorem esse, sed ipsum esse super omnes
caelos, sicut et in Psalmo dicitur, elevata est magnificentia tua
super caelos, Deus.
Ad secundum dicendum quod, quamvis de natura corporis non sit quod
possit esse in eodem loco cum alio corpore, tamen potest hoc Deus
facere per miraculum quod in eodem loco possint esse, sicut et fecit
corpus Christi ut de clauso utero beatae virginis exiret, et quod
intravit ianuis clausis, sicut dicit beatus Gregorius. Corpori ergo
Christi convenire potest esse cum alio corpore in eodem loco, non ex
proprietate corporis, sed per virtutem divinam assistentem et hoc
operantem.
Ad tertium dicendum quod nubes illa non praebuit adminiculum Christo
ascendenti per modum vehiculi, sed apparuit in signum divinitatis,
secundum quod gloria Dei Israel apparebat super tabernaculum in nube.
Ad quartum dicendum quod corpus gloriosum non habet ex principiis suae
naturae quod possit in caelo aut supra caelum esse, sed habet hoc ex
anima beata, ex qua recipit gloriam. Et sicut motus gloriosi corporis
sursum non est violentus, ita nec quies violenta. Unde nihil prohibet
eam esse sempiternam.
|
|