|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod corpus Christi non
ascenderit super omnem creaturam spiritualem. Eorum enim quae non
dicuntur secundum rationem unam, non potest convenienter fieri
comparatio. Sed locus non eadem ratione attribuitur corporibus et
spiritualibus creaturis, ut patet ex his quae dicta sunt in prima
parte. Ergo videtur quod non possit dici corpus Christi ascendisse
super omnem creaturam spiritualem.
2. Praeterea, Augustinus dicit, in libro de vera Relig., quod
omni corpori spiritus praefertur. Sed nobiliori rei sublimior debetur
locus. Ergo videtur quod Christus non ascenderit super omnem
spiritualem creaturam.
3. Praeterea, in omni loco est aliquod corpus, cum nihil sit vacuum
in natura. Si ergo nullum corpus obtinet altiorem locum quam spiritus
in ordine naturalium corporum, nullus locus erit supra omnem
spiritualem creaturam. Non ergo corpus Christi potuit ascendere super
omnem spiritualem creaturam.
Sed contra est quod dicitur Ephes. I, constituit illum super omnem
principatum et potestatem, et supra omne nomen quod nominatur sive in
hoc saeculo sive in futuro.
Respondeo dicendum quod tanto alicui rei debetur altior locus, quanto
est nobilior, sive debeatur ei locus per modum contactus corporalis,
sicut corporibus; sive per modum contactus spiritualis, sicut
spiritualibus substantiis. Exinde enim spiritualibus substantiis
debetur secundum quandam congruentiam locus caelestis, qui est supremus
locorum, quia illae substantiae sunt supremae in ordine substantiarum.
Corpus autem Christi, licet, considerando conditionem naturae
corporeae, sit infra spirituales substantias; considerando tamen
dignitatem unionis qua est personaliter Deo coniunctum, excellit
dignitatem omnium spiritualium substantiarum. Et ideo, secundum
praedictae congruentiae rationem, debetur sibi locus altior ultra omnem
creaturam etiam spiritualem. Unde et Gregorius dicit, in homilia
ascensionis, quod qui fecerat omnia, super omnia sua virtute
ferebatur.
Ad primum ergo dicendum quod, licet alia ratione attribuatur locus
corporali et spirituali substantiae, tamen hoc est in utraque ratione
commune, quod digniori rei attribuitur superior locus.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de corpore Christi
secundum conditionem naturae corporeae, non autem secundum rationem
unionis.
Ad tertium dicendum quod comparatio ista potest attendi vel secundum
rationem locorum, et sic nullus locus est tam altus quod excedat
dignitatem spiritualis substantiae; secundum quod procedit obiectio.
Vel secundum dignitatem eorum quibus attribuitur locus. Et sic
corpori Christi debetur ut sit supra spirituales creaturas.
|
|