|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod ascensio Christi non sit
causa nostrae salutis. Christus enim fuit causa nostrae salutis
inquantum salutem nostram meruit. Sed per ascensionem nihil nobis
meruit, quia ascensio pertinet ad praemium exaltationis eius; non est
autem idem meritum et praemium, sicut nec via et terminus. Ergo
videtur quod ascensio Christi non fuit causa nostrae salutis.
2. Praeterea, si ascensio Christi est causa nostrae salutis,
maxime hoc videtur quantum ad hoc quod ascensio eius sit causa nostrae
ascensionis. Sed hoc collatum est nobis per eius passionem, quia, ut
dicitur Heb. X, habemus fiduciam in introitu sanctorum per sanguinem
ipsius. Ergo videtur quod ascensio Christi non fuit causa nostrae
salutis.
3. Praeterea, salus per Christum nobis collata est sempiterna,
secundum illud Isaiae li, salus autem mea in sempiternum erit. Sed
Christus non ascendit in caelum ut ibi in sempiternum esset, dicitur
enim Act. I, quemadmodum vidistis eum ascendentem in caelum, ita
veniet. Legitur etiam multis sanctis se demonstrasse in terris post
suam ascensionem, sicut de Paulo legitur Act. IX. Ergo videtur
quod eius ascensio non sit causa nostrae salutis.
Sed contra est quod ipse dicit, Ioan. XVI, expedit vobis ut ego
vadam, idest, ut recedam a vobis per ascensionem.
Respondeo dicendum quod ascensio Christi est causa nostrae salutis
dupliciter, uno modo, ex parte nostra; alio modo, ex parte ipsius.
Ex parte quidem nostra, inquantum per Christi ascensionem mens nostra
movetur in ipsum. Quia per eius ascensionem, sicut supra dictum est,
primo quidem datur locus fidei; secundo, spei; tertio, caritati.
Quarto etiam, per hoc reverentia nostra augetur ad ipsum, dum iam non
existimamus eum sicut hominem terrenum, sed sicut Deum caelestem,
sicut et apostolus dicit, II Cor. V, etsi cognovimus secundum
carnem Christum, idest, mortalem, per quod putavimus eum tantum
hominem, ut Glossa exponit, sed nunc iam non novimus. Ex parte
autem sua, quantum ad ea quae ipse fecit ascendens propter nostram
salutem. Et primo quidem, viam nobis praeparavit ascendendi in
caelum, secundum quod ipse dicit, Ioan. XIV, vado parare vobis
locum; et Mich. II, ascendit pandens iter ante eos. Quia enim
ipse est caput nostrum, oportet illuc sequi membra quo caput
praecessit, unde dicitur Ioan. XIV, ut ubi sum ego, et vos
sitis. Et in huius signum, animas sanctorum quas de Inferno
eduxerat, in caelum traduxit, secundum illud Psalmi, ascendens in
altum captivam duxit captivitatem, quia scilicet eos qui fuerant a
Diabolo captivati, secum duxit in caelum, quasi in locum peregrinum
humanae naturae, bona captione captivos, utpote per victoriam
acquisitos. Secundo quia, sicut pontifex in veteri testamento
intrabat sanctuarium ut assisteret Deo pro populo, ita et Christus
intravit in caelum ad interpellandum pro nobis, ut dicitur Heb.
VII. Ipsa enim repraesentatio sui ex natura humana, quam in caelum
intulit, est quaedam interpellatio pro nobis, ut, ex quo Deus
humanam naturam sic exaltavit in Christo, etiam eorum misereatur pro
quibus filius Dei humanam naturam assumpsit. Tertio ut, in caelorum
sede quasi Deus et dominus constitutus, exinde divina dona hominibus
mitteret, secundum illud Ephes. IV, ascendit super omnes caelos ut
adimpleret omnia, scilicet donis suis, secundum Glossam.
Ad primum ergo dicendum quod ascensio Christi est causa nostrae
salutis, non per modum meriti, sed per modum efficientiae, sicut
supra de resurrectione dictum est.
Ad secundum dicendum quod passio Christi est causa nostrae ascensionis
in caelum, proprie loquendo, per remotionem peccati prohibentis, et
per modum meriti. Ascensio autem Christi est directe causa
ascensionis nostrae, quasi inchoando ipsam in capite nostro, cui
oportet membra coniungi.
Ad tertium dicendum quod Christus, semel ascendens in caelum,
adeptus est sibi et nobis in perpetuum ius et dignitatem mansionis
caelestis. Cui tamen dignitati non derogat si ex aliqua dispensatione
Christus quandoque corporaliter ad terram descendat, vel ut ostendat
se omnibus, sicut in iudicio; vel ut ostendat se alicui specialiter,
sicut Paulo, ut habetur Act. IX. Et ne aliquis credat hoc factum
fuisse, non Christo ibi corporaliter praesente, sed aliqualiter
apparente, contrarium apparet per hoc quod ipse apostolus dicit, I
Cor. XV, ad confirmandam resurrectionis fidem, novissime omnium,
tanquam abortivo, visus est et mihi, quae quidem visio veritatem
resurrectionis non probaret nisi ipsum verum corpus visum fuisset ab
eo.
|
|