|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christo non conveniat
sedere ad dexteram Dei patris. Dextera enim et sinistra sunt
differentiae positionum corporalium. Sed nihil corporale convenit
Deo, quia Deus spiritus est, ut habetur Ioan. IV. Ergo videtur
quod Christus non sedeat ad dexteram patris.
2. Praeterea, si aliquis sedet ad dexteram alicuius, ille sedet ad
sinistram eius. Si ergo Christus sedet ad dexteram patris, sequitur
quod pater sedeat ad sinistram filii. Quod est inconveniens.
3. Praeterea, sedere et stare videntur oppositionem habere. Sed
Stephanus dicit, Act. VII, ecce, video caelos apertos, et
filium hominis stantem a dextris virtutis Dei. Ergo videtur quod
Christus non sedeat ad dexteram patris.
Sed contra est quod dicitur Marci ult., dominus quidem Iesus,
postquam locutus est eis, ascendit in caelum, et sedet a dextris
Dei.
Respondeo dicendum quod in nomine sessionis duo possumus intelligere,
videlicet quietem, secundum illud Luc. ult., sedete hic in
civitate; et etiam regiam vel iudiciariam potestatem, secundum illud
Proverb. XX, rex qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum
intuitu suo. Utroque igitur modo Christo convenit sedere ad dexteram
patris. Uno quidem modo, inquantum aeternaliter manet incorruptibilis
in beatitudine patris, quae eius dextera dicitur, secundum illud
Psalmi, delectationes in dextera tua usque in finem. Unde
Augustinus dicit, in libro de symbolo, sedet ad dexteram patris,
sedere habitare intelligite, quomodo dicimus de quocumque homine, in
illa patria sedit per tres annos. Sic ergo credite Christum habitare
in dextera Dei patris, beatus enim est, et ipsius beatitudinis nomen
est dextera patris. Alio modo dicitur Christus sedere in dextera
patris, inquantum patri conregnat, et ab eo habet iudiciariam
potestatem, sicut ille qui considet regi ad dexteram, assidet ei in
regnando et iudicando. Unde Augustinus dicit, in alio sermone de
symbolo, ipsam dexteram intelligite potestatem quam accepit ille homo
susceptus a Deo, ut veniat iudicaturus qui prius venerat iudicandus.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Damascenus dicit, in IV
libro, non localem dexteram patris dicimus. Qualiter enim qui
incircumscriptibilis est, localem adipiscetur dexteram? Dextera enim
et sinistra eorum quae circumscribuntur sunt. Dexteram autem patris
dicimus gloriam et honorem divinitatis.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit secundum quod sedere ad
dexteram intelligitur corporaliter. Unde Augustinus dicit, in quodam
sermone de symbolo, si carnaliter acceperimus quod Christus sedet ad
dexteram patris, ille erit ad sinistram. Ibi autem, idest in aeterna
beatitudine, omnis dextera est, quia nulla ibi est miseria.
Ad tertium dicendum quod, sicut Gregorius dicit, in homilia
ascensionis, sedere iudicantis est, stare vero pugnantis vel
adiuvantis. Stephanus ergo, in labore certaminis positus, stantem
vidit quem adiutorem habuit. Sed hunc post ascensionem Marcus sedere
describit, quia post assumptionis suae gloriam, iudex in fine
videbitur.
|
|