|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod sedere ad dexteram Dei
patris non conveniat Christo secundum quod Deus. Christus enim,
secundum quod est Deus, est dextera patris. Sed non videtur idem
esse dextera alicuius, et ille qui sedet ad dexteram eius. Ergo
Christus, secundum quod est Deus, non sedet ad dexteram patris.
2. Praeterea, Marci ult. dicitur quod dominus Iesus assumptus est
in caelum, et sedet a dextris Dei. Christus autem non est assumptus
in caelum secundum quod Deus. Ergo etiam neque secundum quod Deus,
sedet a dextris Dei.
3. Praeterea, Christus, secundum quod Deus, est aequalis patri
et spiritui sancto. Si ergo Christus, secundum quod Deus, sedet ad
dexteram patris, pari ratione et spiritus sanctus sedebit ad dexteram
patris et filii, et ipse pater ad dexteram filii. Quod nusquam
invenitur.
Sed contra est quod Damascenus dicit, quod dexteram patris dicimus
gloriam et honorem divinitatis, in qua Dei filius exstitit ante
saecula ut Deus et patri consubstantialis.
Respondeo dicendum quod, sicut ex praedictis patet, nomine dexterae
tria intelligi possunt, uno modo, secundum Damascenum, gloria
divinitatis; alio modo, secundum Augustinum, beatitudo patris;
tertio modo, secundum eundem, iudiciaria potestas. Sessio autem, ut
dictum est, vel habitationem, vel regiam vel iudiciariam dignitatem
designat. Unde sedere ad dexteram patris nihil aliud est quam simul
cum patre habere gloriam divinitatis, et beatitudinem, et iudiciariam
potestatem, et hoc immutabiliter et regaliter. Hoc autem convenit
filio secundum quod Deus. Unde manifestum est quod Christus,
secundum quod Deus, sedet ad dexteram patris, ita tamen quod haec
praepositio ad, quae transitiva est, solam distinctionem personalem
importat et originis ordinem, non autem gradum naturae vel dignitatis,
qui nullus est in divinis personis, ut in prima parte habitum est.
Ad primum ergo dicendum quod filius dicitur dextera patris
appropriate, per modum quo etiam dicitur virtus patris. Sed dextera
patris secundum tres significationes praedictas est aliquid commune
tribus personis.
Ad secundum dicendum quod Christus, secundum quod homo, assumptus
est ad divinum honorem, qui in praedicta sessione designatur. Sed
tamen ille honor divinus convenit Christo, inquantum est Deus, non
per aliquam assumptionem, sed per aeternam originem.
Ad tertium dicendum quod nullo modo potest dici quod pater sedeat ad
dexteram filii vel spiritus sancti, quia filius et spiritus sanctus
trahunt originem a patre, et non e converso. Sed spiritus sanctus
proprie potest dici sedere ad dexteram patris vel filii secundum sensum
praedictum, licet secundum quandam appropriationem attribuatur filio,
cui appropriatur aequalitas, sicut Augustinus dicit quod in patre est
unitas, in filio aequalitas, in spiritu sancto unitatis
aequalitatisque connexio.
|
|