|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod sedere ad dexteram
patris non conveniat Christo secundum quod homo. Ut enim Damascenus
dicit dexteram patris dicimus gloriam et honorem divinitatis. Sed
honor et gloria divinitatis non convenit Christo secundum quod homo.
Ergo videtur quod Christus, secundum quod homo, non sedeat ad
dexteram patris.
2. Praeterea, sedere ad dexteram regnantis subiectionem excludere
videtur, quia qui sedet ad dexteram regnantis, quodammodo illi
conregnat. Christus autem, secundum quod homo, est subiectus patri,
ut dicitur I Cor. XV. Ergo videtur quod Christus, secundum quod
homo, non sit ad dexteram patris.
3. Praeterea, Rom. VIII, super illud, qui est ad dexteram
Dei, exponit Glossa, idest, aequalis patri in honore quo Deus
pater est; vel, ad dexteram patris, idest in potioribus bonis Dei.
Et super illud Heb. I, sedet ad dexteram Dei in excelsis,
Glossa, idest, ad aequalitatem patris, super omnia et loco et
dignitate. Sed esse aequalem Deo non convenit Christo secundum quod
homo, nam secundum hoc ipse dicit, Ioan. XIV, pater maior me
est. Ergo videtur quod sedere ad dexteram patris non conveniat
Christo secundum quod homo.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in sermone de symbolo, ipsam
dexteram intelligite potestatem quam accepit ille homo susceptus a
Deo, ut veniat iudicaturus qui prius venerat iudicandus.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, nomine dexterae patris
intelligitur vel ipsa gloria divinitatis ipsius, vel beatitudo aeterna
eius, vel potestas iudiciaria et regalis. Haec autem praepositio ad
quendam ad dexteram accessum designat, in quo designatur convenientia
cum quadam distinctione, ut supra dictum est. Quod quidem potest esse
tripliciter. Uno modo, ut sit convenientia in natura et distinctio in
persona. Et sic Christus, secundum quod filius Dei, sedet ad
dexteram patris, quia habet eandem naturam cum patre. Unde praedicta
conveniunt essentialiter filio sicut et patri. Et hoc est esse in
aequalitate patris. Alio modo, secundum gratiam unionis, quae
importat e converso distinctionem naturae et unitatem personae. Et
secundum hoc Christus, secundum quod homo, est filius Dei, et per
consequens sedens ad dexteram patris, ita tamen quod ly secundum quod
non designet conditionem naturae, sed unitatem suppositi, ut supra
expositum est. Tertio modo potest praedictus accessus intelligi
secundum gratiam habitualem, quae abundantior est in Christo prae
omnibus aliis creaturis, in tantum quod ipsa natura humana in Christo
est beatior ceteris creaturis, et super omnes alias creaturas habens
regiam et iudiciariam potestatem. Sic igitur, si ly secundum quod
designet conditionem naturae, Christus, secundum quod Deus, sedet
ad dexteram patris, idest in aequalitate patris. Secundum autem quod
homo, sedet ad dexteram patris, idest in bonis paternis potioribus
prae ceteris creaturis, idest in maiori beatitudine, et habens
iudiciariam potestatem. Si vero ly secundum quod designet unitatem
suppositi, sic etiam, secundum quod homo, sedet ad dexteram patris
secundum aequalitatem honoris, inquantum scilicet eodem honore
veneramur ipsum filium Dei cum eadem natura assumpta, ut supra dictum
est.
Ad primum ergo dicendum quod humanitas Christi, secundum conditiones
suae naturae, non habet gloriam vel honorem deitatis, quem tamen habet
ratione personae cui unitur. Unde ibidem Damascenus subdit, in qua,
scilicet gloria deitatis, Dei filius existens ante saecula ut Deus et
patri consubstantialis sedet, conglorificata ei carne eius. Adoratur
enim una hypostasis una adoratione cum carne eius, ab omni creatura.
Ad secundum dicendum quod Christus, secundum quod homo, subiectus
est patri prout ly secundum quod designat conditionem naturae. Et
secundum hoc, non competit ei sedere ad dexteram patris secundum
rationem aequalitatis, secundum quod est homo. Sic autem competit ei
sedere ad dexteram patris secundum quod per hoc designatur excellentia
beatitudinis, et iudiciaria potestas super omnem creaturam.
Ad tertium dicendum quod esse in aequalitate patris non pertinet ad
ipsam naturam humanam Christi, sed solum ad personam assumentem. Sed
esse in potioribus bonis Dei, secundum quod importat excessum aliarum
creaturarum, convenit etiam ipsi naturae assumptae.
|
|