|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod sedere ad dexteram
patris non sit proprium Christi. Dicit enim apostolus, Ephes.
II, quod resuscitavit nos, et consedere fecit in caelestibus in
Christo Iesu. Sed resuscitari non est proprium Christi. Ergo pari
ratione etiam nec sedere ad dexteram Dei in excelsis.
2. Praeterea, sicut Augustinus dicit, in libro de symbolo,
Christum sedere ad dexteram patris, hoc est habitare in eius
beatitudine. Sed hoc multis aliis convenit. Ergo videtur quod sedere
ad dexteram patris non sit proprium Christi.
3. Praeterea, ipse dicit, Apoc. III, qui vicerit, dabo ei
sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici, et sedi cum patre meo
in throno eius. Sed per hoc sedet Christus ad dexteram patris, quod
sedet in throno eius. Ergo etiam et alii qui vincunt, sedent ad
dexteram patris.
4. Praeterea, Matth. XX dominus dicit, sedere ad dexteram vel
sinistram meam, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a
patre meo. Hoc autem frustra diceretur nisi esset aliquibus paratum.
Non ergo sedere ad dexteram soli Christo convenit.
Sed contra est quod dicitur ad Heb. I, ad quem aliquando dixit
Angelorum, sede a dextris meis, idest, in potioribus meis, vel mihi
secundum divinitatem aequalis? Quasi dicat, ad nullum. Sed Angeli
sunt superiores aliis creaturis. Ergo multo minus ulli alii convenit
sedere ad dexteram patris quam Christo.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, Christus dicitur sedere
ad dexteram patris, inquantum secundum divinam naturam est in
aequalitate patris, secundum autem humanam naturam in excellenti
possessione divinorum bonorum prae ceteris aliis creaturis. Utrumque
autem soli Christo convenit. Unde nulli alii, nec Angelo nec
homini, convenit sedere ad dexteram patris, nisi soli Christo.
Ad primum ergo dicendum quod, quia Christus est caput nostrum, illud
quod collatum est Christo, est etiam nobis in ipso collatum. Et
propter hoc, quia ipse iam resuscitatus est, dicit apostolus quod
Deus nos quodammodo ei conresuscitavit, qui tamen in nobis ipsis
nondum sumus resuscitati, sed resuscitandi, secundum illud Rom.
VIII, qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, vivificabit et
mortalia corpora nostra. Et secundum eundem modum loquendi subdit
apostolus quod consedere nos fecit in caelestibus, scilicet in hoc ipso
quod caput nostrum, quod est Christus, ibi sedet.
Ad secundum dicendum quod, quia dextera est divina beatitudo, sedere
in dextera non significat simpliciter esse in beatitudine, sed habere
beatitudinem cum quadam dominativa potestate, et quasi propriam et
naturalem. Quod soli Christo convenit, nulli autem alii creaturae.
Potest tamen dici quod omnis sanctus qui est in beatitudine, est ad
dexteram Dei constitutus. Unde et dicitur Matth. XXV, quod
statuet oves a dextris.
Ad tertium dicendum quod per thronum significatur iudiciaria potestas,
quam Christus habet a patre. Et secundum hoc, dicitur sedere in
throno patris. Alii autem sancti habent eam a Christo. Et secundum
hoc, dicuntur in throno Christi sedere, secundum illud Matth.
XIX, sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim
tribus Israel.
Ad quartum dicendum quod, sicut Chrysostomus dicit, super Matth.,
locus ille, idest consessus dexterae, invius est omnibus non solum
hominibus, sed etiam Angelis. Sicut enim praecipuum unigeniti ponit
Paulus, dicens, ad quem autem Angelorum dixit unquam, sede a
dextris meis? Dominus ergo, non quasi existentibus quibusdam qui
sessuri sint, sed condescendens interrogantium supplicationi,
respondit. Hoc enim unum solum quaerebant, prae aliis stare apud
ipsum. Potest tamen dici quod petebant filii Zebedaei excellentiam
habere prae aliis in participando iudiciariam potestatem eius. Unde
non petebant quod sederent ad dexteram vel sinistram patris, sed ad
dexteram vel sinistram Christi.
|
|