|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod iudiciaria potestas non
sit specialiter attribuenda Christo. Iudicium enim aliquorum videtur
pertinere ad dominum, unde dicitur Rom. XIV, tu quis es, qui
iudicas alienum servum? Sed esse dominum creaturarum est commune toti
Trinitati. Non ergo debet Christo specialiter attribui iudiciaria
potestas.
2. Praeterea, Daniel VII dicitur, antiquus dierum sedit; et
postea subditur, iudicium sedit et libri aperti sunt. Sed antiquus
dierum intelligitur pater, quia, ut Hilarius dicit, in patre est
aeternitas. Ergo iudiciaria potestas magis est attribuenda patri quam
Christo.
3. Praeterea, eiusdem videtur iudicare cuius est arguere. Sed
arguere pertinet ad spiritum sanctum, dicit enim dominus, Ioan.
XVI, cum autem venerit ille, scilicet spiritus sanctus, arguet
mundum de peccato et de iustitia et de iudicio. Ergo iudiciaria
potestas magis debet attribui spiritui sancto quam Christo.
Sed contra est quod dicitur Act. X de Christo, hic est qui
constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum.
Respondeo dicendum quod ad iudicium faciendum tria requiruntur. Primo
quidem, potestas subditos coercendi, unde dicitur Eccli. VII,
noli quaerere fieri iudex, nisi valeas virtute rumpere iniquitates.
Secundo, requiritur rectitudinis zelus, ut scilicet aliquis non ex
odio vel livore, sed ex amore iustitiae iudicium proferat, secundum
illud Proverb. III, quem enim diligit dominus, corripit, et
quasi pater in filio complacet sibi. Tertio, requiritur sapientia,
secundum quam formatur iudicium, unde dicitur Eccli. X, iudex
sapiens iudicabit populum suum. Prima autem duo praeexiguntur ad
iudicium, sed proprie tertium est secundum quod accipitur forma
iudicii, quia ipsa ratio iudicii est lex sapientiae vel veritatis,
secundum quam iudicatur. Et quia filius est sapientia genita, et
veritas a patre procedens et ipsum perfecte repraesentans, ideo proprie
iudiciaria potestas attribuitur filio Dei. Unde Augustinus dicit,
in libro de vera Relig., haec est incommutabilis illa veritas quae
lex omnium artium recte dicitur, et ars omnipotentis artificis. Ut
autem nos, et omnes animae rationales, secundum veritatem de
inferioribus recte iudicamus, sic de nobis, quando eidem cohaeremus,
sola ipsa veritas iudicat. De ipsa vero nec pater, non enim minus est
quam ipse. Et ideo quae pater iudicat, per ipsam iudicat. Et postea
concludit, pater ergo non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit
filio.
Ad primum ergo dicendum quod ex illa ratione probatur quod iudiciaria
potestas sit communis toti Trinitati, quod et verum est. Sed tamen
per quandam appropriationem iudiciaria potestas attribuitur filio, ut
dictum est.
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in VI de
Trin., patri attribuitur aeternitas propter commendationem
principii, quod etiam importatur in ratione aeternitatis. Ibidem
etiam Augustinus dicit quod filius est ars patris. Sic igitur
auctoritas iudicandi attribuitur patri inquantum est principium filii;
sed ipsa ratio iudicii attribuitur filio, qui est ars et sapientia
patris, ut scilicet, sicut pater fecit omnia per filium suum inquantum
est ars eius, ita etiam iudicat omnia per filium suum inquantum est
sapientia et veritas eius. Et hoc significatur in Daniele, ubi primo
dicitur quod antiquus dierum sedit, et postea subditur quod filius
hominis pervenit usque ad antiquum dierum, et dedit ei potestatem et
honorem et regnum, per quod datur intelligi quod auctoritas iudicandi
est apud patrem, a quo filius accepit potestatem iudicandi.
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, super Ioan.,
ita dixit Christus quod spiritus sanctus arguet mundum de peccato,
tanquam diceret, ille diffundet in cordibus vestris caritatem. Sic
enim, timore depulso, arguendi habebitis libertatem. Sic ergo
spiritui sancto attribuitur iudicium, non quantum ad rationem iudicii,
sed quantum ad affectum iudicandi quem homines habent.
|
|