|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod iudiciaria potestas non
conveniat Christo secundum quod est homo. Dicit enim Augustinus, in
libro de vera Relig., quod iudicium attribuitur filio inquantum est
ipsa lex primae veritatis. Sed hoc pertinet ad Christum secundum quod
est Deus. Ergo iudiciaria potestas non convenit Christo secundum
quod est homo, sed secundum quod est Deus.
2. Praeterea, ad iudiciariam potestatem pertinet praemiare bene
agentes, sicut et punire malos. Sed praemium bonorum operum est
beatitudo aeterna, quae non datur nisi a Deo, dicit enim
Augustinus, super Ioan., quod participatione Dei fit anima beata,
non autem participatione animae sanctae. Ergo videtur quod iudiciaria
potestas non conveniat Christo secundum quod est homo, sed secundum
quod est Deus.
3. Praeterea, ad iudiciariam Christi potestatem pertinet iudicare
occulta cordium, secundum illud I ad Cor. IV, nolite ante tempus
iudicare, quousque veniat dominus, qui et illuminabit abscondita
tenebrarum et manifestabit consilia cordium. Sed hoc pertinet ad solam
virtutem divinam, secundum illud Ierem. XVII, pravum est cor
hominis et inscrutabile, quis cognoscet illud? Ego dominus, scrutans
corda et probans renes, qui do unicuique iuxta viam suam. Ergo
iudiciaria potestas non convenit Christo secundum quod est homo, sed
secundum quod est Deus.
Sed contra est quod dicitur Ioan. V, potestatem dedit ei iudicium
facere, quia filius hominis est.
Respondeo dicendum quod Chrysostomus, super Ioan., sentire videtur
quod iudiciaria potestas non conveniat Christo secundum quod est homo,
sed solum secundum quod est Deus. Unde auctoritatem Ioannis inductam
sic exponit, potestatem dedit ei iudicium facere. Quia filius hominis
est, nolite mirari hoc. Non enim propterea suscepit iudicium quoniam
homo est, sed quia ineffabilis Dei filius est, propterea iudex est.
Quia vero ea quae dicebantur erant maiora quam secundum hominem,
ideo, hanc opinionem solvens, dixit, ne miremini quia filius hominis
est, etenim ipse est etiam filius Dei. Quod quidem probat per
resurrectionis effectum, unde subdit, quia venit hora in qua omnes qui
in monumentis sunt, audient vocem filii Dei. Sciendum tamen quod,
quamvis apud Deum remaneat primaeva auctoritas iudicandi, hominibus
tamen committitur a Deo iudiciaria potestas respectu eorum qui eorum
iurisdictioni subiiciuntur. Unde dicitur Deut. I, quod iustum est
iudicate, et postea subditur, quia Dei est iudicium, cuius scilicet
auctoritate vos iudicatis. Dictum est autem supra quod Christus,
etiam in natura humana, est caput totius Ecclesiae, et quod sub
pedibus eius Deus omnia subiecit. Unde et ad eum pertinet, etiam
secundum naturam humanam, habere iudiciariam potestatem. Propter quod
videtur auctoritatem praedictam Evangelii sic esse intelligendam,
potestatem dedit ei iudicium facere quia filius hominis est, non quidem
propter conditionem naturae, quia sic omnes homines huiusmodi
potestatem haberent, ut Chrysostomus obiicit, sed hoc pertinet ad
gratiam capitis, quam Christus in humana natura accepit. Competit
autem Christo hoc modo secundum humanam naturam iudiciaria potestas,
propter tria. Primo quidem, propter convenientiam et affinitatem
ipsius ad homines. Sicut enim Deus per causas medias, tanquam
propinquiores effectibus, operatur; ita iudicat per hominem Christum
homines, ut sit suavius iudicium hominibus. Unde apostolus dicit,
Heb. IV, non habemus pontificem qui non possit compati
infirmitatibus nostris, tentatum per omnia per similitudinem, absque
peccato. Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae eius. Secundo,
quia in finali iudicio, ut Augustinus dicit, super Ioan., erit
resurrectio corporum mortuorum, quae suscitat Deus per filium
hominis, sicut per eundem Christum suscitat animas inquantum est
filius Dei. Tertio quia, ut Augustinus dicit, in libro de verbis
domini, rectum erat ut iudicandi viderent iudicem. Iudicandi autem
erant boni et mali. Restabat ut in iudicio forma servi et bonis et
malis ostenderetur, forma Dei solis bonis servaretur.
Ad primum ergo dicendum quod iudicium pertinet ad veritatem sicut ad
regulam iudicii, sed ad hominem qui est veritate imbutus pertinet
secundum quod est unum quodammodo cum ipsa veritate, quasi quaedam lex
et quaedam iustitia animata. Unde et ibidem Augustinus introduxit
quod dicitur I Cor. II, spiritualis iudicat omnia. Anima autem
Christi prae ceteris creaturis magis fuit unita veritati et magis ea
repleta, secundum illud Ioan. I, vidimus eum plenum gratiae et
veritatis. Et secundum hoc, ad animam Christi maxime pertinet omnia
iudicare.
Ad secundum dicendum quod solius Dei est sui participatione animas
beatas facere. Sed adducere homines ad beatitudinem, inquantum est
caput et auctor salutis eorum, Christi est, secundum illud Heb.
II, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum
per passionem consummari.
Ad tertium dicendum quod cognoscere occulta cordium et diiudicare per
se quidem pertinet ad solum Deum, sed ex refluentia divinitatis ad
animam Christi, convenit ei etiam cognoscere et diiudicare occulta
cordium, ut supra dictum est, cum de scientia Christi ageretur. Et
ideo dicitur Rom. II, in die cum iudicabit Deus occulta hominum
per Iesum Christum.
|
|