|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Christus non ex meritis
fuerit adeptus iudiciariam potestatem. Iudiciaria enim potestas
assequitur regiam dignitatem, secundum illud Proverb. XX, rex qui
sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo. Sed regiam
dignitatem Christus obtinuit absque meritis, competit enim ei ex hoc
ipso quod est unigenitus Dei; dicitur enim Luc. I, dabit ei
dominus Deus sedem David, patris eius, et regnabit in domo Iacob in
aeternum. Ergo Christus iudiciariam potestatem non obtinuit ex
meritis.
2. Praeterea, sicut dictum est, iudiciaria potestas competit
Christo inquantum est caput nostrum. Sed gratia capitis non competit
Christo ex meritis, sed consequitur personalem unionem divinae et
humanae naturae, secundum illud, vidimus gloriam eius, quasi
unigeniti a patre, plenum gratiae et veritatis, et de plenitudine eius
nos omnes accepimus, quod pertinet ad rationem capitis. Ergo videtur
quod Christus non habuerit ex meritis iudiciariam potestatem.
3. Praeterea, apostolus dicit, I Cor. II, spiritualis iudicat
omnia. Sed homo efficitur spiritualis per gratiam, quae non est ex
meritis, alioquin iam non esset gratia, ut dicitur Rom. XI. Ergo
videtur quod iudiciaria potestas non conveniat nec Christo nec aliis ex
meritis, sed ex sola gratia.
Sed contra est quod dicitur Iob XXXVI, causa tua quasi impii
iudicata est, iudicium causamque recipies. Et Augustinus dicit, in
libro de verbis domini, sedebit iudex qui stetit sub iudice, damnabit
veros reos qui falso factus est reus.
Respondeo dicendum quod nihil prohibet unum et idem deberi alicui ex
causis diversis, sicut gloria corporis resurgentis debita fuit Christo
non solum propter congruentiam divinitatis et propter gloriam animae,
sed etiam ex merito humilitatis passionis. Et similiter dicendum est
quod iudiciaria potestas homini Christo competit et propter divinam
personam, et propter capitis dignitatem, et propter plenitudinem
gratiae habitualis, et tamen etiam ex merito eam obtinuit, ut
scilicet, secundum Dei iustitiam, iudex esset qui pro Dei iustitia
pugnavit et vicit, et iniuste iudicatus est. Unde ipse dicit,
Apoc. III, ego vici, et sedi in throno patris mei. In throno
autem intelligitur iudiciaria potestas, secundum illud Psalmi, sedet
super thronum, et iudicat iustitiam.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de iudiciaria
potestate secundum quod debetur Christo ex ipsa unione ad verbum Dei.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit ex parte gratiae
capitis.
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit ex parte gratiae
habitualis, quae est perfectiva animae Christi. Per hoc tamen quod
his modis debetur Christo iudiciaria potestas, non excluditur quin
debeatur ei ex merito.
|
|