|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod ad Christum non
pertineat iudiciaria potestas quantum ad omnes res humanas. Ut enim
legitur Luc. XII, cum quidam de turba diceret, dic fratri meo ut
dividat mecum hereditatem, ille respondit, homo, quis me constituit
iudicem aut divisorem super vos? Non ergo habet iudicium super omnes
res humanas.
2. Praeterea, nullus habet iudicium nisi super ea quae sunt sibi
subiecta. Sed Christo nondum videmus omnia esse subiecta, ut dicitur
Heb. II. Ergo videtur quod Christus non habeat super omnes res
humanas iudicium.
3. Praeterea, Augustinus dicit, XX de Civ. Dei, quod ad
iudicium divinum pertinet hoc quod interdum boni affliguntur in hoc
mundo et interdum prosperantur, et similiter mali. Sed hoc fuit etiam
ante Christi incarnationem. Ergo non omnia iudicia Dei circa res
humanas pertinent ad potestatem iudiciariam Christi.
Sed contra est quod dicitur Ioan. V, pater omne iudicium dedit
filio.
Respondeo dicendum quod, si de Christo loquamur secundum divinam
naturam, manifestum est quod omne iudicium patris pertinet ad filium,
sicut enim pater facit omnia verbo suo, ita et omnia iudicat verbo
suo. Si vero loquamur de Christo secundum humanam naturam, sic etiam
manifestum est quod omnes res humanae subduntur eius iudicio. Et hoc
manifestum est, primo quidem, si consideremus habitudinem animae
Christi ad verbum Dei. Si enim spiritualis iudicat omnia, ut
dicitur I Cor. II, inquantum mens eius verbo Dei inhaeret; multo
magis anima Christi, quae plena est veritate verbi Dei, super omnia
iudicium habet. Secundo, apparet idem ex merito mortis eius. Quia,
ut dicitur Rom. XIV, in hoc Christus mortuus est et resurrexit,
ut vivorum et mortuorum dominetur. Et ideo super omnes habet
iudicium. Propter quod et apostolus ibi subdit quod omnes stabimus
ante tribunal Christi, et Daniel VII, quod dedit ei potestatem et
honorem et regnum, et omnes populi, tribus et linguae servient ei.
Tertio, apparet idem ex comparatione rerum humanarum ad finem humanae
salutis. Cuicumque enim committitur principale, committitur et
accessorium. Omnes autem res humanae ordinantur in finem
beatitudinis, quae est salus aeterna, ad quam homines admittuntur,
vel etiam repelluntur, iudicio Christi, ut patet Matth. XXV.
Et ideo manifestum est quod ad iudiciariam potestatem Christi
pertinent omnes res humanae.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dictum est, iudiciaria potestas
consequitur regiam dignitatem. Christus autem, quamvis rex esset
constitutus a Deo, non tamen in terris vivens terrenum regnum
temporaliter administrare voluit, unde ipse dicit, Ioan.
XVIII, regnum meum non est de hoc mundo. Et similiter etiam
iudiciariam potestatem exercere noluit super res temporales, qui
venerat homines ad divina transferre, ut Ambrosius, ibidem, dicit,
bene terrena declinat qui propter divina descenderat, nec iudex
dignatur esse litium et arbiter facultatum, vivorum habens mortuorumque
iudicium, arbitriumque meritorum.
Ad secundum dicendum quod Christo omnia sunt subiecta quantum ad
potestatem, quam a patre super omnia accepit, secundum illud Matth.
ult., data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Nondum
tamen sunt ei omnia subiecta quantum ad executionem suae potestatis.
Quod quidem erit in futuro, quando de omnibus voluntatem suam
adimplebit, quosdam quidem salvando, quosdam puniendo.
Ad tertium dicendum quod ante incarnationem huiusmodi iudicia
exercebantur per Christum inquantum est verbum Dei, cuius potestatis
facta est particeps per incarnationem anima ei personaliter unita.
|
|