|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod post iudicium quod in
praesenti tempore agitur, non restat aliud iudicium generale. Post
ultimam enim retributionem praemiorum et poenarum, frustra adhiberetur
iudicium. Sed in hoc praesenti tempore fit retributio praemiorum et
poenarum, dixit enim dominus latroni in cruce, Luc. XXIII,
hodie mecum eris in Paradiso; et Luc. XVI dicitur quod mortuus
est dives et sepultus in Inferno. Ergo frustra expectatur finale
iudicium.
2. Praeterea, Nahum I dicitur, secundum aliam litteram, non
iudicabit Deus bis in idipsum. Sed in hoc tempore Dei iudicium
exercetur et quantum ad temporalia et quantum ad spiritualia. Ergo
videtur quod non sit expectandum aliud finale iudicium.
3. Praeterea, praemium et poena respondent merito et demerito. Sed
meritum et demeritum non pertinent ad corpus nisi inquantum est animae
instrumentum. Ergo nec praemium seu poena debetur corpori nisi per
animam. Non ergo requiritur aliud iudicium in fine, ad hoc quod homo
praemietur aut puniatur in corpore, praeter illud quo nunc puniuntur
aut praemiantur animae.
Sed contra est quod dicitur Ioan. XII, sermo quem locutus sum
vobis, ille vos iudicabit in novissimo die. Erit ergo quoddam
iudicium in novissimo die, praeter iudicium quod nunc agitur.
Respondeo dicendum quod iudicium de aliqua re mutabili perfecte dari
non potest ante eius consummationem. Sicut iudicium de aliqua actione
qualis sit, perfecte dari non potest antequam sit consummata et in se
et in suis effectibus, quia multae actiones videntur esse utiles, quae
ex effectibus demonstrantur nocivae. Et similiter de homine aliquo
iudicium perfecte dari non potest quandiu eius vita terminetur, eo quod
multipliciter potest mutari de bono in malum aut e converso, vel de
bono in melius, aut de malo in peius. Unde apostolus dicit, Heb.
IX, quod hominibus statutum est semel mori, post hoc autem,
iudicium. Sciendum tamen quod, licet per mortem vita hominis
temporalis terminetur secundum se, remanet tamen ex futuris secundum
quid dependens. Uno quidem modo, secundum quod adhuc vivit in
memoriis hominum, in quibus quandoque contra veritatem remanet bonae
famae vel malae. Alio modo in filiis, qui sunt quasi aliquid patris,
secundum illud Eccli. XXX, mortuus est pater illius, et quasi non
est mortuus, similem enim reliquit sibi post se. Et tamen multorum
bonorum sunt mali filii, et e converso. Tertio modo, quantum ad
effectum suorum operum, sicut ex deceptione Arii et aliorum seductorum
pullulat infidelitas usque ad finem mundi; et usque tunc proficit fides
ex praedicatione apostolorum. Quarto modo, quantum ad corpus, quod
quandoque honorifice traditur sepulturae, quandoque vero relinquitur
insepultum, et tandem incineratum resolvitur omnino. Quinto modo,
quantum ad ea in quibus homo suum affectum defixit, puta in
quibuscumque temporalibus rebus, quorum quaedam citius finiuntur,
quaedam diutius durant. Omnia autem haec subduntur existimationi
divini iudicii. Et ideo de his omnibus perfectum et manifestum
iudicium haberi non potest quandiu huius temporis cursus durat. Et
propter hoc oportet esse finale iudicium in novissimo die, in quo
perfecte id quod ad unumquemque hominem pertinet quocumque modo,
perfecte et manifeste diiudicetur.
Ad primum ergo dicendum quod opinio quorundam fuit quod animae
sanctorum non praemiantur in caelo, nec animae damnatorum puniuntur in
Inferno, usque ad diem iudicii. Quod apparet falsum ex hoc quod
apostolus, II Cor. V, dicit, audemus, et bonam voluntatem
habemus, peregrinari a corpore et praesentes esse ad dominum, quod est
iam non ambulare per fidem, sed per speciem, ut patet ex his quae
subsequuntur. Hoc autem est videre Deum per essentiam, in quo
consistit vita aeterna, ut patet Ioan. XVII. Unde manifestum
est animas a corporibus separatas esse in vita aeterna. Et ideo
dicendum est quod post mortem, quantum ad ea quae sunt animae, homo
sortitur quendam immutabilem statum. Et ideo, quantum ad praemium
animae, non oportet ulterius differri iudicium. Sed quia quaedam alia
sunt ad hominem pertinentia quae toto temporis cursu aguntur, quae non
sunt aliena a divino iudicio, oportet iterum in fine temporis omnia
haec in iudicium adduci. Licet enim homo secundum haec non mereatur
neque demereatur, tamen pertinent ad aliquod eius praemium vel poenam.
Unde oportet haec omnia existimari in finali iudicio.
Ad secundum dicendum quod Deus non iudicabit bis in idipsum, idest
secundum idem. Sed secundum diversa non est inconveniens Deum bis
iudicare.
Ad tertium dicendum quod, licet praemium vel poena corporis dependeat
ex praemio vel poena animae, tamen, quia anima non est mutabilis nisi
per accidens propter corpus, separata statim a corpore habet statum
immutabilem, et accipit suum iudicium. Sed corpus remanet
mutabilitati subiectum usque ad finem temporis. Et ideo oportet quod
tunc recipiat suum praemium vel poenam in finali iudicio.
|
|