|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod potestas Christi
iudiciaria non se extendat ad Angelos. Angeli enim, tam boni quam
mali, iudicati sunt a principio mundi, quando, quibusdam cadentibus
per peccatum, alii sunt in beatitudine confirmati. Sed illi qui
iudicati sunt, non iterum indigent iudicari. Ergo potestas iudiciaria
Christi non se extendit ad Angelos.
2. Praeterea, non est eiusdem iudicare et iudicari. Sed Angeli
venient cum Christo iudicaturi, secundum illud Matth. XXV, cum
venerit filius hominis in maiestate sua, et omnes Angeli eius cum eo.
Ergo videtur quod Angeli non sint iudicandi a Christo.
3. Praeterea, Angeli sunt superiores aliis creaturis. Si ergo
Christus est iudex non solum hominum, sed etiam Angelorum, pari
ratione erit iudex omnium creaturarum. Quod videtur esse falsum, cum
hoc sit proprium providentiae Dei, unde dicitur Iob XXXIV, quem
constituit alium super terram? Aut quem posuit super orbem quem
fabricatus est? Non ergo Christus est iudex Angelorum.
Sed contra est quod apostolus dicit, I Cor. VI, an nescitis
quoniam Angelos iudicabimus? Sed sancti non iudicabunt nisi
auctoritate Christi. Ergo multo magis Christus habet iudiciariam
potestatem super Angelos.
Respondeo dicendum quod Angeli subsunt iudiciariae potestati
Christi, non solum quantum ad divinam naturam, prout est verbum
Dei, sed etiam ratione humanae naturae. Quod patet ex tribus.
Primo quidem, ex propinquitate naturae assumptae ad Deum, quia, ut
dicitur Heb. II, nusquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahae
apprehendit. Et ideo anima Christi magis est repleta veritate verbi
Dei quam aliquis Angelorum. Unde et Angelos illuminat, sicut
Dionysius dicit, VII cap. Cael. Hier. Unde de eis habet
iudicare. Secundo, quia per humilitatem passionis humana natura in
Christo meruit exaltari super Angelos, ita quod, sicut dicitur
Philipp. II, in nomine Iesu omne genu flectatur, caelestium,
terrestrium et Infernorum. Et ideo Christus habet iudiciariam
potestatem etiam super Angelos bonos et malos. In cuius signum
dicitur, Apoc. VII, quod omnes Angeli stabant in circuitu
throni. Tertio, ratione eorum quae circa homines operantur, quorum
Christus speciali quodam modo est caput. Unde dicitur Heb. I,
omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos
qui hereditatem capiunt salutis. Subsunt autem iudicio Christi, uno
quidem modo, quantum ad dispensationem eorum quae per ipsos aguntur.
Quae quidem dispensatio fit etiam per hominem Christum, cui Angeli
ministrabant, ut dicitur Matth. IV; et a quo Daemones petebant ut
in porcos mitterentur, ut dicitur Matth. VIII. Secundo,
quantum ad alia accidentalia praemia bonorum Angelorum, quae sunt
gaudia quae habent de salute hominum, secundum illud Luc. XV,
gaudium est Angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente. Et
etiam quantum ad poenas accidentales Daemonum, quibus torquentur vel
hic, vel recluduntur in Inferno. Et hoc etiam pertinet ad hominem
Christum. Unde Marci I dicitur quod Daemon clamavit, quid nobis
et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Tertio, quantum ad
praemium essentiale beatorum Angelorum, quod est beatitudo aeterna,
et quantum ad poenam essentialem malorum, quae est damnatio aeterna.
Sed hoc factum est per Christum inquantum est verbum Dei, a
principio mundi.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de iudicio quantum ad
praemium essentiale et poenam principalem.
Ad secundum dicendum quod, sicut dicit Augustinus, in libro de vera
Relig., licet spiritualis iudicet omnia, tamen iudicatur ab ipsa
veritate. Et ideo, licet Angeli, ex eo quod sunt spirituales,
iudicent, iudicantur tamen a Christo, inquantum est veritas.
Ad tertium dicendum quod Christus habet iudicium non solum super
Angelos, sed etiam super administrationem totius creaturae. Si
enim, ut Augustinus dicit, in III de Trin., inferiora quodam
ordine reguntur a Deo per superiora, oportet dicere quod omnia
regantur per animam Christi, quae est super omnem creaturam. Unde et
apostolus dicit, Heb. II, non enim Angelis subiecit Deus orbem
terrae futurum, scilicet subiectum ei de quo loquimur, idest
Christo. Nec tamen propter hoc alium constituit Deus super terram.
Quia unus et idem est Deus et homo dominus Iesus Christus. De
cuius incarnationis mysterio ad praesens dicta sufficiant.
|
|