|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod filius Dei non
assumpsit animam mediante spiritu. Idem enim non cadit medium inter
ipsum et aliquid aliud. Sed spiritus, sive mens, non est aliud in
essentia ab ipsa anima, ut in prima parte dictum est. Ergo filius
Dei non assumpsit animam mediante spiritu, sive mente.
2. Praeterea, id quo mediante facta est assumptio, videtur magis
assumptibile. Sed spiritus, sive mens, non est magis assumptibilis
quam anima, quod patet ex hoc quod spiritus angelici non sunt
assumptibiles, ut supra dictum est. Ergo videtur quod filius Dei non
assumpserit animam mediante spiritu.
3. Praeterea, posterius assumitur a primo mediante priori. Sed
anima nominat ipsam essentiam, quae est prior naturaliter quam ipsa
potentia eius quae est mens. Ergo videtur quod filius Dei non
assumpserit animam mediante spiritu vel mente.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de agone Christiano,
invisibilis et incommutabilis veritas per spiritum animam, et per
animam corpus accepit.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, filius Dei dicitur
assumpsisse carnem anima mediante, tum propter ordinem dignitatis, tum
etiam propter congruitatem assumptionis. Utrumque autem horum
invenitur si comparemus intellectum, qui spiritus dicitur, ad ceteras
animae partes. Non enim anima est assumptibilis secundum congruitatem
nisi per hoc quod est capax Dei, ad imaginem eius existens, quod est
secundum mentem, quae spiritus dicitur, secundum illud Ephes. IV,
renovamini spiritu mentis vestrae. Similiter etiam intellectus, inter
ceteras partes animae, est superior et dignior et Deo similior. Et
ideo, ut Damascenus dicit, in III libro, unitum est carni per
medium intellectum verbum Dei, intellectus enim est quod est animae
purissimum; sed et Deus est intellectus.
Ad primum ergo dicendum quod, si intellectus non sit aliud ab anima
secundum essentiam, distinguitur tamen ab aliis partibus animae
secundum rationem potentiae. Et secundum hoc competit sibi ratio
medii.
Ad secundum dicendum quod spiritui angelico non deest congruitas ad
assumptionem propter defectum dignitatis, sed propter irreparabilitatem
casus. Quod non potest dici de spiritu humano, ut patet ex his quae
in prima parte dicta sunt.
Ad tertium dicendum quod anima inter quam et Dei verbum ponitur medium
intellectus, non accipitur pro essentia animae, quae est omnibus
potentiis communis, sed pro potentiis inferioribus, quae sunt omni
animae communes.
|
|