|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod anima Christi fuerit
prius assumpta a verbo quam caro. Filius enim Dei assumpsit carnem
mediante anima, ut dictum est. Sed prius pervenitur ad medium quam ad
extremum. Ergo filius Dei prius assumpsit animam quam corpus.
2. Praeterea, anima Christi est dignior Angelis, secundum illud
Psalmi, adorate eum, omnes Angeli eius. Sed Angeli creati sunt a
principio, ut in primo habitum est. Ergo et anima Christi. Quae
non fuit ante creata quam assumpta, dicit enim Damascenus, in III
libro, quod nunquam neque anima neque corpus Christi propriam
habuerunt hypostasim praeter verbi hypostasim. Ergo videtur quod anima
fuerit ante assumpta quam caro, quae est concepta in utero virginali.
3. Praeterea, Ioan. I dicitur, vidimus eum plenum gratiae et
veritatis, et postea sequitur, de plenitudine eius omnes accepimus,
idest, omnes fideles quocumque tempore, ut Chrysostomus exponit.
Hoc autem non esset nisi Christus habuisset plenitudinem gratiae et
veritatis ante omnes sanctos qui fuerunt ab origine mundi, quia causa
non est posterior causato. Cum ergo plenitudo gratiae et veritatis
fuerit in anima Christi ex unione ad verbum, secundum illud quod
ibidem dicitur, vidimus gloriam eius quasi unigeniti a patre, plenum
gratiae et veritatis; consequens videtur quod a principio mundi anima
Christi fuisset a verbo Dei assumpta.
Sed contra est quod Damascenus dicit, in IV libro, non, ut quidam
mentiuntur, ante eam quae est ex virgine incarnationem, intellectus
est unitus Deo verbo, et ex tunc vocatus est Christus.
Respondeo dicendum quod Origenes posuit omnes animas a principio
fuisse creatas, inter quas etiam posuit animam Christi creatam. Sed
hoc quidem est inconveniens, scilicet, si ponatur quod fuerit tunc
creata sed non statim verbo unita, quia sequeretur quod anima illa
habuisset aliquando propriam subsistentiam sine verbo. Et sic, cum
fuisset a verbo assumpta, vel non esset facta unio secundum
substinentiam; vel corrupta fuisset subsistentia animae praeexistens.
Similiter etiam est inconveniens si ponatur quod anima illa fuerit a
principio verbo unita, et postmodum in utero virginis incarnata. Quia
sic eius anima non videretur eiusdem esse naturae cum nostris, quae
simul creantur dum corporibus infunduntur. Unde Leo Papa dicit, in
epistola ad Iulianum, quod non alterius naturae erat caro quam
nostra, nec alio illi quam ceteris hominibus est anima inspirata
principio.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, anima Christi
dicitur esse medium in unione carnis ad verbum secundum ordinem
naturae. Non autem oportet ex hoc quod fuerit medium ex ordine
temporis.
Ad secundum dicendum quod, sicut Leo Papa in eadem epistola,
dicit, anima Christi excellit non diversitate generis, sed
sublimitate virtutis. Est enim eiusdem generis cum nostris animabus,
sed excellit etiam Angelos secundum plenitudinem gratiae et veritatis.
Modus autem incarnationis respondet animae secundum proprietatem sui
generis, ex quo habet, cum sit corporis forma, ut creetur simul dum
corpori infunditur et unitur. Quod non competit Angelis, quia sunt
substantiae omnino a corporibus absolutae.
Ad tertium dicendum quod de plenitudine Christi omnes homines
accipiunt secundum fidem quam habent in ipsum, dicitur enim Rom.
III, quod iustitia Dei est per fidem Iesu Christi in omnes et
super omnes qui credunt in ipsum. Sicut autem nos in ipsum credimus ut
incarnatum, ita antiqui crediderunt in ipsum ut nasciturum, habentes
enim eundem spiritum credimus, ut dicitur II Cor. IV. Habet
autem fides quae est in Christum virtutem iustificandi ex proposito
gratiae Dei, secundum illud Rom. IV, ei qui non operatur,
credenti autem in eum qui iustificat impium, fides reputatur ad
iustitiam secundum propositum gratiae Dei. Unde, quia hoc propositum
est aeternum, nihil prohibet per fidem Iesu Christi aliquos
iustificari antequam eius anima esset plena gratia et veritate.
|
|