|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod caro Christi fuit primo
a verbo assumpta quam animae unita. Dicit enim Augustinus, in libro
de fide ad Petrum, firmissime tene, et nullatenus dubites, non
carnem Christi sine divinitate conceptam in utero virginis antequam
susciperetur a verbo. Sed caro Christi videtur prius fuisse concepta
quam animae rationali unita, quia materialis dispositio prius est in
via generationis quam forma completiva. Ergo prius fuit caro Christi
assumpta quam animae unita.
2. Praeterea, sicut anima est pars naturae humanae, ita et corpus.
Sed anima humana non habuit aliud principium sui esse in Christo quam
in aliis hominibus, ut patet ex auctoritate Leonis Papae supra
inducta. Ergo videtur quod nec corpus Christi aliter habuit
principium essendi quam in nobis. Sed in nobis ante concipitur caro
quam adveniat anima rationalis. Ergo etiam ita fuit in Christo. Et
sic caro prius fuit a verbo assumpta quam animae unita.
3. Praeterea, sicut dicitur in libro de causis, causa prima plus
influit in causatum, et prius unitur ei quam causa secunda. Sed anima
Christi comparatur ad verbum sicut causa secunda ad primam. Prius
ergo verbum est unitum carni quam anima.
Sed contra est quod Damascenus dicit, in III libro, simul Dei
verbi caro, simul caro animata, rationalis et intellectualis. Non
ergo unio verbi ad carnem praecessit unionem ad animam.
Respondeo dicendum quod caro humana est assumptibilis a verbo secundum
ordinem quem habet ad animam rationalem sicut ad propriam formam. Hunc
autem ordinem non habet antequam anima rationalis ei adveniat, quia
simul dum aliqua materia fit propria alicuius formae, recipit illam
formam; unde in eodem instanti terminatur alteratio in quo introducitur
forma substantialis. Et inde est quod caro non debuit ante assumi quam
esset caro humana, quod factum est anima rationali adveniente. Sicut
igitur anima non est prius assumpta quam caro, quia contra naturam
animae est ut prius sit quam corpori uniatur; ita caro non debuit prius
assumi quam anima, quia non prius est caro humana quam habeat animam
rationalem.
Ad primum ergo dicendum quod caro humana sortitur esse per animam. Et
ideo ante adventum animae non est caro humana, sed potest esse
dispositio ad carnem humanam. In conceptione tamen Christi spiritus
sanctus, qui est agens infinitae virtutis, simul et materiam disposuit
et ad perfectum perduxit.
Ad secundum dicendum quod forma actu dat speciem, materia autem,
quantum est de se, est in potentia ad speciem. Et ideo contra
rationem formae esset quod praeexisteret naturae speciei, quae
perficitur per unionem eius ad materiam, non autem est contra naturam
materiae quod praeexistat naturae speciei. Et ideo dissimilitudo quae
est inter originem nostram et originem Christi secundum hoc quod caro
nostra prius concipitur quam animetur, non autem caro Christi, est
secundum id quod praecedit naturae complementum, sicut et quod nos
concipimur ex semine viri, non autem Christus. Sed differentia quae
esset quantum ad originem animae, redundaret in diversitatem naturae.
Ad tertium dicendum quod verbum Dei per prius intelligitur unitum
carni quam anima per modum communem quo est in ceteris creaturis per
essentiam, potentiam et praesentiam, prius tamen dico, non tempore,
sed natura. Prius enim intelligitur caro ut quoddam ens, quod habet a
verbo, quam ut animata, quod habet ab anima. Sed unione personali
prius secundum intellectum oportet quod caro uniatur animae quam verbo,
quia ex unione ad animam habet quod sit unibilis verbo in persona;
praesertim quia persona non invenitur nisi in rationali natura.
|
|