|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod filius Dei assumpserit
totam naturam humanam mediantibus partibus. Dicit enim Augustinus,
in libro de agone Christiano, quod invisibilis et incommutabilis
veritas per spiritum animam, per animam corpus, et sic totum hominem
assumpsit. Sed spiritus, anima et corpus sunt partes totius hominis.
Ergo totum hominem assumpsit mediantibus partibus.
2. Praeterea, ideo Dei filius carnem assumpsit mediante anima,
quia anima est Deo similior quam corpus. Sed partes humanae naturae,
cum sint simpliciores videntur esse similiores ei, qui est
simplicissimus, quam totum. Ergo assumpsit totum mediantibus
partibus.
3. Praeterea, totum resultat ex unione partium. Sed unio
intelligitur ut terminus assumptionis, partes autem praeintelliguntur
assumptioni. Ergo assumpsit totum per partes.
Sed contra est quod Damascenus dicit, in III libro, in domino
Iesu Christo non partes partium intuemur, sed quae proxime
componuntur, idest deitatem et humanitatem. Humanitas autem est
quoddam totum, quod componitur ex anima et corpore sicut ex partibus.
Ergo filius Dei assumpsit partes mediante toto.
Respondeo dicendum quod, cum dicitur aliquid medium in assumptione
incarnationis, non designatur ordo temporis, quia simul facta est
assumptio totius et omnium partium. Ostensum est enim quod simul anima
et corpus sunt ad invicem unita ad constituendam naturam humanam in
verbo. Designatur autem ibi ordo naturae. Unde per id quod est prius
natura, assumitur id quod est posterius. Est autem aliquid prius in
natura dupliciter, uno modo ex parte agentis, alio modo ex parte
materiae; hae enim duae causae praeexistunt rei. Ex parte quidem
agentis, est simpliciter primum id quod primo cadit in eius
intentione, sed secundum quid est primum illud a quo incipit eius
operatio, et hoc ideo, quia intentio est prior operatione. Ex parte
vero materiae, est prius illud quod prius existit in transmutatione
materiae. In incarnatione autem oportet maxime attendere ordinem qui
est ex parte agentis, quia, ut Augustinus dicit, in epistola ad
Volusianum, in talibus rebus tota ratio facti est potentia facientis.
Manifestum est autem quod secundum intentionem facientis prius est
completum quam incompletum, et per consequens, totum quam partes. Et
ideo dicendum est quod verbum Dei assumpsit partes humanae naturae
mediante toto. Sicut enim corpus assumpsit propter ordinem quem habet
ad animam rationalem, ita assumpsit corpus et animam propter ordinem
quem habent ad humanam naturam.
Ad primum ergo dicendum quod ex verbis illis nihil datur intelligi nisi
quod verbum, assumendo partes humanae naturae, assumpsit totam humanam
naturam. Et sic assumptio partium prior est in via operationis
intellectu, non tempore. Assumptio autem naturae est prior in via
intentionis, quod est esse prius simpliciter, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod Deus ita est simplex quod etiam est
perfectissimus. Et ideo totum est magis simile Deo quam partes,
inquantum est perfectius.
Ad tertium dicendum quod unio personalis est ad quam terminatur
assumptio, non autem unio naturae, quae resultat ex coniunctione
partium.
|
|