|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod filius Dei assumpserit
humanam naturam mediante gratia. Per gratiam enim unimur Deo. Sed
humana natura in Christo maxime fuit unita. Ergo illa unio facta fuit
per gratiam.
2. Praeterea, sicut corpus vivit per animam, quae est eius
perfectio, ita anima per gratiam. Sed humana natura redditur congrua
ad assumptionem per animam, ut dictum est. Ergo et anima redditur
congrua ad assumptionem per gratiam. Ergo filius Dei assumpsit animam
mediante gratia.
3. Praeterea, Augustinus, XV de Trin., dicit quod verbum
incarnatum est sicut verbum nostrum in voce. Sed verbum nostrum unitur
voci mediante spiritu. Ergo verbum Dei unitur carni mediante spiritu
sancto, et ita mediante gratia, quae spiritui sancto attribuitur,
secundum illud I ad Cor. XII, divisiones gratiarum sunt, idem
autem spiritus.
Sed contra est quod gratia est quoddam accidens animae, ut in secunda
parte habitum est. Unio autem verbi ad humanam naturam est facta
secundum subsistentiam, et non secundum accidens ut ex supra dictis
patet. Ergo natura humana non est assumpta mediante gratia.
Respondeo dicendum quod in Christo ponitur gratia unionis, et gratia
habitualis. Gratia ergo non potest intelligi ut medium in assumptione
humanae naturae, sive loquamur de gratia unionis, sive de gratia
habituali. Gratia enim unionis est ipsum esse personale quod gratis
divinitus datur humanae naturae in persona verbi, quod quidem est
terminus assumptionis. Gratia autem habitualis pertinens ad specialem
sanctitatem illius hominis, est effectus quidam consequens unionem,
secundum illud Ioan. I, vidimus gloriam eius quasi unigeniti a
patre, plenum gratiae et veritatis; per quod datur intelligi quod hoc
ipso quod ille homo est unigenitus a patre, quod habet per unionem,
habet plenitudinem gratiae et veritatis. Si vero intelligatur gratia
ipsa voluntas Dei aliquid gratis faciens vel donans, sic unio facta
est per gratiam, non sicut per medium, sed sicut per causam
efficientem.
Ad primum ergo dicendum quod unio nostra ad Deum est per operationem,
inquantum scilicet eum cognoscimus et amamus. Et ideo talis unio est
per gratiam habitualem, inquantum operatio perfecta procedit ab
habitu. Sed unio naturae humanae ad verbum Dei est secundum esse
personale, quod non dependet ab aliquo habitu, sed immediate ab ipsa
natura.
Ad secundum dicendum quod anima est perfectio substantialis corporis,
gratia vero est perfectio animae accidentalis. Et ideo gratia non
potest ordinare animam ad unionem personalem, quae non est
accidentalis, sicut anima corpus.
Ad tertium dicendum quod verbum nostrum unitur voci mediante spiritu,
non quidem sicut medio formali, sed sicut per medium movens, nam ex
verbo concepto interius procedit spiritus, ex quo formatur vox. Et
similiter ex verbo aeterno procedit spiritus sanctus, qui formavit
corpus Christi ut infra patebit. Non autem ex hoc sequitur quod
gratia spiritus sancti sit formale medium in unione praedicta.
|
|