|
Post considerationem eorum quae pertinent ad mysteria verbi incarnati,
considerandum est de Ecclesiae sacramentis, quae ab ipso verbo
incarnato efficaciam habent. Et prima consideratio erit de sacramentis
in communi; secunda de unoquoque sacramentorum in speciali. Circa
primum quinque consideranda sunt, primo, quid sit sacramentum;
secundo, de necessitate sacramentorum; tertio, de effectibus
sacramentorum; quarto, de causa eorum; quinto, de numero. Circa
primum quaeruntur octo. Primo, utrum sacramentum sit in genere
signi. Secundo, utrum omne signum rei sacrae sit sacramentum.
Tertio, utrum sacramentum sit signum unius rei tantum, vel plurium.
Quarto, utrum sacramentum sit signum quod est res sensibilis.
Quinto, utrum ad sacramentum requiratur determinata res sensibilis.
Sexto, utrum ad sacramentum requiratur significatio quae est per
verba. Septimo, utrum requirantur determinata verba. Octavo, utrum
illis verbis possit aliquid addi vel subtrahi.
|
|