|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod sacramentum non sit in
genere signi. Videtur enim sacramentum dici a sacrando, sicut
medicamentum a medicando. Sed hoc magis videtur pertinere ad rationem
causae quam ad rationem signi. Ergo sacramentum magis est in genere
causae quam in genere signi.
2. Praeterea, sacramentum videtur occultum aliquid significare,
secundum illud Tob. XII, sacramentum regis abscondere bonum est;
et Ephes. III, quae sit dispensatio sacramenti absconditi a
saeculis in Deo. Sed id quod est absconditum, videtur esse contra
rationem signi, nam signum est quod, praeter speciem quam sensibus
ingerit, facit aliquid aliud in cognitionem venire, ut patet per
Augustinum, in II de Doct. Christ. Ergo videtur quod
sacramentum non sit in genere signi.
3. Praeterea, iuramentum quandoque sacramentum nominatur, dicitur
enim in decretis, XXII Caus., qu. V, parvuli qui sine aetate
rationabili sunt, non cogantur iurare, et qui semel periuratus
fuerit, nec testis sit post hoc, nec ad sacramentum, idest ad
iuramentum, accedat. Sed iuramentum non pertinet ad rationem signi.
Ergo videtur quod sacramentum non sit in genere signi.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in X de Civ. Dei,
sacrificium visibile invisibilis sacrificii sacramentum, idest sacrum
signum, est.
Respondeo dicendum quod omnia quae habent ordinem ad unum aliquid,
licet diversimode, ab illo denominari possunt, sicut a sanitate quae
est in animali, denominatur sanum non solum animal, quod est sanitatis
subiectum, sed dicitur medicina sana inquantum est sanitatis
effectiva, diaeta vero inquantum est conservativa eiusdem, et urina
inquantum est significativa ipsius. Sic igitur sacramentum potest
aliquid dici vel quia in se habet aliquam sanctitatem occultam, et
secundum hoc sacramentum idem est quod sacrum secretum, vel quia habet
aliquem ordinem ad hanc sanctitatem, vel causae vel signi vel secundum
quamcumque aliam habitudinem. Specialiter autem nunc loquimur de
sacramentis secundum quod important habitudinem signi. Et secundum hoc
sacramentum ponitur in genere signi.
Ad primum ergo dicendum quod, quia medicina se habet ut causa
effectiva sanitatis, inde est quod omnia denominata a medicina dicuntur
per ordinem ad unum primum agens, et per hoc, medicamentum importat
causalitatem quandam. Sed sanctitas, a qua denominatur sacramentum,
non significatur per modum causae efficientis, sed magis per modum
causae formalis vel finalis. Et ideo non oportet quod sacramentum
semper importet causalitatem.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit secundum quod sacramentum
idem est quod sacrum secretum. Dicitur autem non solum Dei secretum,
sed etiam regis, esse sacrum et sacramentum. Quia secundum antiquos
sancta vel sacrosancta dicebantur quaecumque violari non licebat, sicut
etiam muri civitatis, et personae in dignitatibus constitutae. Et
ideo illa secreta, sive divina sive humana, quae non licet violari
quibuslibet publicando, dicuntur sacra vel sacramenta.
Ad tertium dicendum quod etiam iuramentum habet quandam habitudinem ad
res sacras, inquantum scilicet est quaedam contestatio facta per
aliquod sacrum. Et secundum hoc dicitur esse sacramentum, non eadem
ratione qua nunc loquimur de sacramentis; non tamen aequivoce sumpto
nomine sacramenti, sed analogice, scilicet secundum diversam
habitudinem ad aliquid unum, quod est res sacra.
|
|