|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non omne signum rei
sacrae sit sacramentum. Omnes enim creaturae sensibiles sunt signa
rerum sacrarum, secundum illud Rom. I, invisibilia Dei per ea quae
facta sunt intellecta conspiciuntur. Nec tamen omnes res sensibiles
possunt dici sacramenta. Non ergo omne signum rei sacrae est
sacramentum.
2. Praeterea, omnia quae in veteri lege fiebant, Christum
figurabant, qui est sanctus sanctorum, secundum illud I Cor. X,
omnia in figura contingebant illis, et Coloss. II, quae sunt umbra
futurorum, corpus autem Christi. Nec tamen omnia gesta patrum
veteris testamenti, vel etiam omnes caeremoniae legis, sunt
sacramenta, sed quaedam specialiter, sicut in secunda parte habitum
est. Ergo videtur quod non omne signum sacrae rei sit sacramentum.
3. Praeterea, etiam in novo testamento multa geruntur in signum
alicuius rei sacrae, quae tamen non dicuntur sacramenta, sicut
aspersio aquae benedictae, consecratio altaris, et consimilia. Non
ergo omne signum rei sacrae est sacramentum.
Sed contra est quod definitio convertitur cum definito. Sed quidam
definiunt sacramentum per hoc quod est sacrae rei signum, et hoc etiam
videtur ex auctoritate Augustini supra inducta. Ergo videtur quod
omne signum rei sacrae sit sacramentum.
Respondeo dicendum quod signa dantur hominibus, quorum est per nota ad
ignota pervenire. Et ideo proprie dicitur sacramentum quod est signum
alicuius rei sacrae ad homines pertinentis, ut scilicet proprie dicatur
sacramentum, secundum quod nunc de sacramentis loquimur, quod est
signum rei sacrae inquantum est sanctificans homines.
Ad primum ergo dicendum quod creaturae sensibiles significant aliquid
sacrum, scilicet sapientiam et bonitatem divinam, inquantum sunt in
seipsis sacra, non autem inquantum nos per ea sanctificamur. Et ideo
non possunt dici sacramenta secundum quod nunc loquimur de sacramentis.
Ad secundum dicendum quod quaedam ad vetus testamentum pertinentia
significabant sanctitatem Christi secundum quod in se sanctus est.
Quaedam vero significabant sanctitatem eius inquantum per eam nos
sanctificamur, sicut immolatio agni paschalis significabat immolationem
Christi, qua sanctificati sumus. Et talia dicuntur proprie veteris
legis sacramenta.
Ad tertium dicendum quod res denominantur a fine et complemento.
Dispositio autem non est finis, sed perfectio. Et ideo ea quae
significant dispositionem ad sanctitatem, non dicuntur sacramenta, de
quibus procedit obiectio; sed solum ea quae significant perfectionem
sanctitatis humanae.
|
|