|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod sacramentum non sit
signum nisi unius rei. Id enim quo multa significantur, est signum
ambiguum, et per consequens fallendi occasio, sicut patet de nominibus
aequivocis. Sed omnis fallacia debet removeri a Christiana
religione, secundum illud Coloss. II, videte ne quis vos seducat
per philosophiam et inanem fallaciam. Ergo videtur quod sacramentum
non sit signum plurium rerum.
2. Praeterea, sicut dictum est, sacramentum significat rem sacram
inquantum est humanae sanctificationis causa. Sed una sola est causa
sanctificationis humanae, scilicet sanguis Christi, secundum illud
Heb. ult., Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum,
extra portam passus est. Ergo videtur quod sacramentum non significet
plura.
3. Praeterea, dictum est quod sacramentum proprie significat ipsum
finem sanctificationis. Sed finis sanctificationis est vita aeterna,
secundum illud Rom. VI, habetis fructum vestrum in
sanctificatione, finem vero vitam aeternam. Ergo videtur quod
sacramenta non significent nisi unam rem, scilicet vitam aeternam.
Sed contra est quod in sacramento altaris est duplex res significata,
scilicet corpus Christi verum et mysticum, ut Augustinus dicit, in
libro sententiarum prosperi.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, sacramentum proprie
dicitur quod ordinatur ad significandam nostram sanctificationem. In
qua tria possunt considerari, videlicet ipsa causa sanctificationis
nostrae, quae est passio Christi; et forma nostrae sanctificationis,
quae consistit in gratia et virtutibus; et ultimus finis nostrae
sanctificationis, qui est vita aeterna. Et haec omnia per sacramenta
significantur. Unde sacramentum est et signum rememorativum eius quod
praecessit, scilicet passionis Christi; et demonstrativum eius quod
in nobis efficitur per Christi passionem, scilicet gratiae; et
prognosticum, idest praenuntiativum, futurae gloriae.
Ad primum ergo dicendum quod tunc est signum ambiguum, praebens
occasionem fallendi, quando significat multa quorum unum non ordinatur
ad aliud. Sed quando significat multa secundum quod ex eis quodam
ordine efficitur unum, tunc non est signum ambiguum, sed certum,
sicut hoc nomen homo significat animam et corpus prout ex eis
constituitur humana natura. Et hoc modo sacramentum significat tria
praedicta secundum quod quodam ordine sunt unum.
Ad secundum dicendum quod sacramentum, in hoc quod significat rem
sanctificantem, oportet quod significet effectum, qui intelligitur in
ipsa causa sanctificante prout est causa sanctificans.
Ad tertium dicendum quod sufficit ad rationem sacramenti quod
significet perfectionem quae est forma, nec oportet quod solum
significet perfectionem quae est finis.
|
|