|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod sacramentum non semper
sit aliqua res sensibilis. Quia secundum philosophum, in libro
priorum, omnis effectus suae causae signum est. Sed sicut sunt quidam
effectus sensibiles, ita etiam sunt quidam effectus intelligibiles,
sicut scientia est effectus demonstrationis. Ergo non omne signum est
sensibile. Sufficit autem ad rationem sacramenti quod sit signum
alicuius rei sacrae inquantum homo per eam sanctificatur, ut supra
dictum est. Non ergo requiritur ad sacramentum quod sit aliqua res
sensibilis.
2. Praeterea, sacramenta pertinent ad regnum Dei et cultum Dei.
Sed res sensibiles non videntur pertinere ad cultum Dei, dicitur enim
Ioan. IV, spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu
et veritate adorare oportet; et Rom. XIV, non est regnum Dei
esca et potus. Ergo res sensibiles non requiruntur ad sacramenta.
3. Praeterea, Augustinus dicit, in libro de Lib. Arbit., quod
res sensibiles sunt minima bona, sine quibus homo recte vivere potest.
Sed sacramenta sunt de necessitate salutis humanae, ut infra patebit,
et ita sine eis homo recte vivere non potest. Non ergo res sensibiles
requiruntur ad sacramenta.
Sed contra est quod Augustinus dicit, super Ioan., accedit verbum
ad elementum, et fit sacramentum. Et loquitur ibi de elemento
sensibili, quod est aqua. Ergo res sensibiles requiruntur ad
sacramenta.
Respondeo dicendum quod divina sapientia unicuique rei providet
secundum suum modum, et propter hoc dicitur, Sap. VIII, quod
suaviter disponit omnia. Unde et Matth. XXV dicitur quod dividit
unicuique secundum propriam virtutem. Est autem homini connaturale ut
per sensibilia perveniat in cognitionem intelligibilium. Signum autem
est per quod aliquis devenit in cognitionem alterius. Unde, cum res
sacrae quae per sacramenta significantur, sint quaedam spiritualia et
intelligibilia bona quibus homo sanctificatur, consequens est ut per
aliquas res sensibiles significatio sacramenti impleatur, sicut etiam
per similitudinem sensibilium rerum in divina Scriptura res spirituales
nobis describuntur. Et inde est quod ad sacramenta requiruntur res
sensibiles, ut etiam Dionysius probat, in I cap. caelestis
hierarchiae.
Ad primum ergo dicendum quod unumquodque praecipue denominatur et
definitur secundum illud quod convenit ei primo et per se, non autem
per id quod convenit ei per aliud. Effectus autem sensibilis per se
habet quod ducat in cognitionem alterius, quasi primo et per se homini
innotescens, quia omnis nostra cognitio a sensu initium habet.
Effectus autem intelligibiles non habent quod possint ducere in
cognitionem alterius nisi inquantum sunt per aliud manifestati, idest
per aliqua sensibilia. Et inde est quod primo et principaliter
dicuntur signa quae sensibus offeruntur, sicut Augustinus dicit, in
II de Doct. Christ., quod signum est quod, praeter speciem quam
ingerit sensibus, facit aliquid aliud in cognitionem venire. Effectus
autem intelligibiles non habent rationem signi nisi secundum quod sunt
manifestati per aliqua signa. Et per hunc etiam modum quaedam quae non
sunt sensibilia, dicuntur quodammodo sacramenta, inquantum sunt
significata per aliqua sensibilia, de quibus infra agetur.
Ad secundum dicendum, quod res sensibiles, prout in sua natura
considerantur, non pertinent ad cultum vel regnum Dei, sed solum
secundum quod sunt signa spiritualium rerum, in quibus regnum Dei
consistit.
Ad tertium dicendum quod Augustinus ibi loquitur de rebus sensibilibus
secundum quod in sua natura considerantur, non autem secundum quod
assumuntur ad significandum spiritualia, quae sunt maxima bona.
|
|