|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod non requirantur
determinatae res ad sacramenta. Res enim sensibiles requiruntur in
sacramentis ad significandum, ut dictum est. Sed nihil prohibet
diversis rebus sensibilibus idem significari, sicut in sacra Scriptura
Deus aliquando metaphorice significatur per lapidem, quandoque per
leonem, quandoque per solem, aut aliquid huiusmodi. Ergo videtur
quod diversae res possint congruere eidem sacramento. Non ergo
determinatae res in sacramentis requiruntur.
2. Praeterea, magis necessaria est salus animae quam salus
corporis. Sed in medicinis corporalibus, quae ad salutem corporis
ordinantur, potest una res pro alia poni in eius defectu. Ergo multo
magis in sacramentis, quae sunt medicinae spirituales ad salutem animae
ordinatae, poterit una res assumi pro alia quando illa defuerit.
3. Praeterea, non est conveniens ut hominum salus arctetur per legem
divinam, et praecipue per legem Christi, qui venit omnes salvare.
Sed in statu legis naturae non requirebantur in sacramentis aliquae res
determinatae, sed ex voto assumebantur, ut patet Gen. XXVIII,
ubi se Iacob vovit Deo decimas et hostias pacificas oblaturum. Ergo
videtur quod non debuit arctari homo, et praecipue in nova lege, ad
alicuius rei determinatae usum in sacramentis.
Sed contra est quod dominus dicit, Ioan. III, nisi quis renatus
fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei.
Respondeo dicendum quod in usu sacramentorum duo possunt considerari,
scilicet cultus divinus, et sanctificatio hominis, quorum primum
pertinet ad hominem per comparationem ad Deum, secundum autem e
converso pertinet ad Deum per comparationem ad hominem. Non autem
pertinet ad aliquem determinare quod est in potestate alterius, sed
solum illud quod est in sua potestate. Quia igitur sanctificatio
hominis est in potestate Dei sanctificantis, non pertinet ad hominem
suo iudicio assumere res quibus sanctificetur, sed hoc debet esse ex
divina institutione determinatum. Et ideo in sacramentis novae legis,
quibus homines sanctificantur, secundum illud I Cor. VI, abluti
estis, sanctificati estis, oportet uti rebus ex divina institutione
determinatis.
Ad primum ergo dicendum quod, si idem possit per diversa signa
significari, determinare tamen quo signo sit utendum ad significandum,
pertinet ad significantem. Deus autem est qui nobis significat
spiritualia per res sensibiles in sacramentis, et per verba
similitudinaria in Scripturis. Et ideo, sicut iudicio spiritus
sancti determinatum est quibus similitudinibus in certis Scripturae
locis res spirituales significentur, ita etiam debet esse divina
institutione determinatum quae res ad significandum assumantur in hoc
vel in illo sacramento.
Ad secundum dicendum quod res sensibiles habent naturaliter sibi
inditas virtutes conferentes ad corporalem salutem, et ideo non
refert, si duae earum eandem virtutem habeant, qua quis utatur. Sed
ad sanctificationem non ordinantur ex aliqua virtute naturaliter
indita, sed solum ex institutione divina. Et ideo oportuit divinitus
determinari quibus rebus sensibilibus sit in sacramentis utendum.
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, XIX contra
Faust., diversa sacramenta diversis temporibus congruunt, sicut
etiam diversis verbis significantur diversa tempora, scilicet
praesens, praeteritum et futurum. Et ideo, sicut in statu legis
naturae homines, nulla lege exterius data, solo interiori instinctu
movebantur ad Deum colendum, ita etiam ex interiori instinctu
determinabatur eis quibus rebus sensibilibus ad Dei cultum uterentur.
Postmodum vero necesse fuit etiam exterius legem dari, tum propter
obscurationem legis naturae ex peccatis hominum; tum etiam ad
expressiorem significationem gratiae Christi, per quam humanum genus
sanctificatur. Et ideo etiam necesse fuit res determinari quibus
homines uterentur in sacramentis. Nec propter hoc arctatur via
salutis, quia res quarum usus est necessarius in sacramentis, vel
communiter habentur, vel parvo studio adhibito haberi possunt.
|
|