|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod in significatione
sacramentorum non requirantur verba. Dicit enim Augustinus, contra
Faustum, libro XIX, quid sunt aliud quaeque corporalia sacramenta
nisi quasi quaedam verba visibilia? Et sic videtur quod addere verba
rebus sensibilibus in sacramentis sit addere verba verbis. Sed hoc est
superfluum. Non ergo requiruntur verba cum rebus sensibilibus in
sacramentis.
2. Praeterea, sacramentum est aliquid unum. Ex his autem quae sunt
diversorum generum, non videtur posse aliquid unum fieri. Cum igitur
res sensibiles et verba sint diversorum generum, quia res sensibiles
sunt a natura, verba autem a ratione; videtur quod in sacramentis non
requirantur verba cum rebus sensibilibus.
3. Praeterea, sacramenta novae legis succedunt sacramentis veteris
legis, quia, illis ablatis, ista sunt instituta, ut Augustinus
dicit, XIX contra Faustum. Sed in sacramentis veteris legis non
requirebatur aliqua forma verborum. Ergo nec in sacramentis novae
legis.
Sed contra est quod apostolus dicit, Ephes. V, Christus dilexit
Ecclesiam, et tradidit semetipsum pro ea, ut illam sanctificaret,
mundans eam lavacro aquae in verbo vitae. Et Augustinus dicit, super
Ioan., accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum.
Respondeo dicendum quod sacramenta, sicut dictum est, adhibentur ad
hominum sanctificationem sicut quaedam signa. Tripliciter ergo
considerari possunt, et quolibet modo congruit eis quod verba rebus
sensibilibus adiungantur. Primo enim possunt considerari ex parte
causae sanctificantis, quae est verbum incarnatum, cui sacramentum
quodammodo conformatur in hoc quod rei sensibili verbum adhibetur,
sicut in mysterio incarnationis carni sensibili est verbum Dei unitum.
Secundo possunt considerari sacramenta ex parte hominis qui
sanctificatur, qui componitur ex anima et corpore, cui proportionatur
sacramentalis medicina, quae per rem visibilem corpus tangit, et per
verbum ab anima creditur. Unde Augustinus dicit, super illud Ioan.
XV, iam vos mundi estis propter sermonem etc., unde ista est tanta
virtus aquae ut corpus tangat et cor abluat, nisi faciente verbo, non
quia dicitur, sed quia creditur? Tertio potest considerari ex parte
ipsius significationis sacramentalis. Dicit autem Augustinus, in
II de Doct. Christ., quod verba inter homines obtinuerunt
principatum significandi, quia verba diversimode formari possunt ad
significandos diversos conceptus mentis, et propter hoc per verba magis
distincte possumus exprimere quod mente concipimus. Et ideo ad
perfectionem significationis sacramentalis necesse fuit ut significatio
rerum sensibilium per aliqua verba determinaretur. Aqua enim
significare potest et ablutionem propter, suam humiditatem, et
refrigerium propter suam frigiditatem, sed cum dicitur, ego te
baptizo, manifestatur quod aqua utimur in Baptismo ad significandam
emundationem spiritualem.
Ad primum ergo dicendum quod res visibiles sacramentorum dicuntur verba
per similitudinem quandam, inquantum scilicet participant quandam vim
significandi, quae principaliter est in ipsis verbis, ut dictum est.
Et ideo non est superflua ingeminatio verborum cum in sacramentis rebus
visibilibus verba adduntur, quia unum eorum determinatur per aliud, ut
dictum est.
Ad secundum dicendum quod, quamvis verba et aliae res sensibiles sint
in diverso genere quantum pertinet ad naturam rei, conveniunt tamen
ratione significandi. Quae perfectius est in verbis quam in aliis
rebus. Et ideo ex verbis et rebus fit quodammodo unum in sacramentis
sicut ex forma et materia, inquantum scilicet per verba perficitur
significatio rerum, ut dictum est. Sub rebus autem comprehenduntur
etiam ipsi actus sensibiles, puta ablutio et unctio et alia huiusmodi,
quia in his est eadem ratio significandi et in rebus.
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, contra Faustum,
alia debent esse sacramenta rei praesentis, et alia rei futurae.
Sacramenta autem veteris legis praenuntia erant Christi venturi. Et
ideo non ita expresse significabant Christum sicut sacramenta novae
legis, quae ab ipso Christo effluunt, et quandam similitudinem ipsius
in se habent, ut dictum est. Utebantur tamen in veteri lege aliquibus
verbis in his quae ad cultum Dei pertinent, tam sacerdotes, qui erant
sacramentorum illorum ministri, secundum illud Num. VI, sic
benedicetis filiis Israel, et dicetis eis, benedicat tibi dominus,
etc.; quam etiam illi qui illis sacramentis utebantur, secundum illud
Deut. XXVI, profiteor hodie coram domino Deo tuo, et cetera.
|
|