|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod non requirantur
determinata verba in sacramentis. Ut enim philosophus dicit, voces
non sunt eaedem apud omnes. Sed salus, quae per sacramentum
quaeritur, est eadem apud omnes. Ergo non requiruntur aliqua
determinata verba in sacramentis.
2. Praeterea, verba requiruntur in sacramentis inquantum sunt
principaliter significativa, sicut supra dictum est. Sed contingit
per diversa verba idem significari. Ergo non requiruntur determinata
verba in sacramentis.
3. Praeterea, corruptio cuiuslibet rei variat eius speciem. Sed
quidam corrupte verba proferunt, nec tamen propter hoc impediri
creditur sacramentorum effectus, alioquin illiterati et balbi qui
sacramenta conferunt, frequenter defectum in sacramentis inducerent.
Ergo videtur quod non requirantur in sacramentis determinata verba.
Sed contra est quod dominus determinata verba protulit in consecratione
sacramenti Eucharistiae, dicens, Matth. XXVI, hoc est corpus
meum. Similiter etiam mandavit discipulis ut sub determinata forma
verborum baptizarent, dicens, Matth. ult., euntes, docete omnes
gentes, baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, in sacramentis verba se
habent per modum formae, res autem sensibiles per modum materiae. In
omnibus autem compositis ex materia et forma principium determinationis
est ex parte formae, quae est quodammodo finis et terminus materiae.
Et ideo principalius requiritur ad esse rei determinata forma quam
determinata materia, materia enim determinata quaeritur ut sit
proportionata determinatae formae. Cum igitur in sacramentis
requirantur determinatae res sensibiles, quae se habent in sacramentis
sicut materia, multo magis requiritur in eis determinata forma
verborum.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, super
Ioan., verbum operatur in sacramentis, non quia dicitur, idest,
non secundum exteriorem sonum vocis, sed quia creditur, secundum
sensum verborum qui fide tenetur. Et hic quidem sensus est idem apud
omnes, licet non eaedem voces quantum ad sonum. Et ideo, cuiuscumque
linguae verbis proferatur talis sensus, perficitur sacramentum.
Ad secundum dicendum quod, licet in qualibet lingua contingat diversis
vocibus idem significari, semper tamen aliqua illarum vocum est qua
principalius et communius homines illius linguae utuntur ad hoc
significandum. Et talis vox assumi debet in significatione
sacramenti. Sicut etiam inter res sensibiles illa assumitur ad
significationem sacramenti cuius usus est communior ad actum per quem
sacramenti effectus significatur, sicut aqua communius utuntur homines
ad ablutionem corporalem, per quam spiritualis ablutio significatur;
et ideo aqua assumitur ut materia in Baptismo.
Ad tertium dicendum quod ille qui corrupte profert verba
sacramentalia, si hoc ex industria facit, non videtur intendere facere
quod facit Ecclesia, et ita non videtur perfici sacramentum. Si
autem hoc faciat ex errore vel lapsu linguae, si sit tanta corruptio
quae omnino auferat sensum locutionis, non videtur perfici
sacramentum. Et hoc praecipue contingit quando fit corruptio ex parte
principii dictionis, puta si, loco eius quod est in nomine patris,
dicat, in nomine matris. Si vero non totaliter auferatur sensus
locutionis per huiusmodi corruptelam, nihilominus perficitur
sacramentum. Et hoc praecipue contingit quando fit corruptio ex parte
finis, puta si aliquis dicat patrias et filias. Quamvis enim
huiusmodi verba corrupte prolata nihil significent ex virtute
impositionis, accipiuntur tamen ut significantia ex accommodatione
usus. Et ideo, licet mutetur sonus sensibilis, remanet tamen idem
sensus. Quod autem dictum est de differentia corruptionis circa
principium vel finem dictionis, rationem habet quia apud nos variatio
dictionis ex parte principii mutat significationem, variatio autem ex
fine dictionis ut plurimum non mutat significationem. Quae tamen apud
Graecos variatur etiam secundum principium dictionis in declinatione
verborum. Magis tamen videtur attendenda quantitas corruptionis ex
parte dictionis. Quia ex utraque parte potest esse tam parva quod non
aufert sensum verborum, et tam magna, quod aufert. Sed unum horum
facilius accidit ex parte principii, aliud ex parte finis.
|
|