|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod nihil liceat addere
verbis in quibus consistit forma sacramentorum. Non enim minoris sunt
necessitatis huiusmodi verba sacramentalia quam verba sacrae
Scripturae. Sed verbis sacrae Scripturae nihil licet addere vel
minuere, dicitur enim Deut. IV, non addetis ad verbum quod vobis
loquor, nec auferetis ab eo; et Apoc. ult., contestor omni
audienti verba prophetiae libri huius, si quis apposuerit ad haec,
apponet super eum Deus plagas scriptas in libro isto; et si quis
diminuerit, auferet Deus partem eius de libro vitae. Ergo videtur
quod neque in formis sacramentorum liceat aliquid addere vel minuere.
2. Praeterea, verba se habent in sacramentis per modum formae, ut
dictum est. Sed in formis quaelibet additio vel subtractio variat
speciem, sicut et in numeris, ut dicitur in VIII Metaphys. Ergo
videtur quod, si aliquid addatur vel subtrahatur a forma sacramenti,
non erit idem sacramentum.
3. Praeterea, sicut ad formam sacramenti determinatus numerus
dictionum requiritur, ita etiam requiritur determinatus ordo verborum,
et etiam orationis continuitas. Si ergo additio vel subtractio non
aufert sacramenti veritatem, videtur quod pari ratione nec transpositio
verborum, aut etiam interpolatio pronuntiationis.
Sed contra est quod in formis sacramentorum quaedam apponuntur a
quibusdam quae ab aliis non ponuntur, sicut Latini baptizant sub hac
forma, ego te baptizo in nomine patris et filii et spiritus sancti;
Graeci autem sub ista, baptizatur servus Christi n. in nomine
patris, et cetera. Et tamen utrique verum conferunt sacramentum.
Ergo in formis sacramentorum licet aliquid addere vel minuere.
Respondeo dicendum quod circa omnes istas mutationes quae possunt in
formis sacramentorum contingere, duo videntur esse consideranda. Unum
quidem ex parte eius qui profert verba, cuius intentio requiritur ad
sacramentum, ut infra dicetur. Et ideo, si intendat per huiusmodi
additionem vel diminutionem alium ritum inducere qui non sit ab
Ecclesia receptus, non videtur perfici sacramentum, quia non videtur
quod intendat facere id quod facit Ecclesia. Aliud autem est
considerandum ex parte significationis verborum. Cum enim verba
operentur in sacramentis quantum ad sensum quem faciunt, ut supra
dictum est, oportet considerare utrum per talem mutationem tollatur
debitus sensus verborum, quia sic manifestum est quod tollitur veritas
sacramenti. Manifestum est autem quod, si diminuatur aliquid eorum
quae sunt de substantia formae sacramentalis, tollitur debitus sensus
verborum, et ideo non perficitur sacramentum. Unde Didymus dicit,
in libro de spiritu sancto, si quis ita baptizare conetur ut unum de
praedictis nominibus praetermittat, scilicet patris et filii et
spiritus sancti, sine perfectione baptizabit. Si autem subtrahatur
aliquid quod non sit de substantia formae, talis diminutio non tollit
debitum sensum verborum, et per consequens nec sacramenti
perfectionem. Sicut in forma Eucharistiae, quae est, hoc est enim
corpus meum, ly enim sublatum non tollit debitum sensum verborum, et
ideo non impedit perfectionem sacramenti, quamvis possit contingere
quod ille qui praetermittit, peccet ex negligentia vel contemptu.
Circa additionem etiam contingit aliquid apponi quod est corruptivum
debiti sensus, puta si aliquis dicat, ego te baptizo in nomine patris
maioris et filii minoris, sicut Ariani baptizabant. Et ideo talis
additio tollit veritatem sacramenti. Si vero sit talis additio quae
non auferat debitum sensum, non tollitur sacramenti veritas. Nec
refert utrum talis additio fiat in principio, medio vel fine. Ut, si
aliquis dicat, ego te baptizo in nomine Dei patris omnipotentis, et
filii eius unigeniti, et spiritus sancti Paracleti, erit verum
Baptisma. Et similiter, si quis dicat, ego te baptizo in nomine
patris et filii et spiritus sancti, et beata virgo te adiuvet, erit
verum Baptisma. Forte autem si diceret, ego te baptizo in nomine
patris et filii et spiritus sancti et beatae virginis Mariae, non
esset Baptismus, quia dicitur I Cor. I, nunquid Paulus pro vobis
crucifixus est? Aut in nomine Pauli baptizati estis? Sed hoc verum
est si sic intelligatur in nomine beatae virginis baptizari sicut in
nomine Trinitatis, quo Baptismus consecratur, talis enim sensus
esset contrarius verae fidei, et per consequens tolleret veritatem
sacramenti. Si vero sic intelligatur quod additur, et in nomine
beatae virginis, non quasi nomen beatae virginis aliquid operetur in
Baptismo, sed ut eius intercessio prosit baptizato ad conservandam
gratiam baptismalem, non tollitur perfectio sacramenti.
Ad primum ergo dicendum quod verbis sacrae Scripturae non licet
aliquid apponere quantum ad sensum, sed quantum ad expositionem sacrae
Scripturae, multa verba eis a doctoribus apponuntur. Non tamen licet
etiam verba sacrae Scripturae apponere ita quod dicantur esse de
integritate sacrae Scripturae, quia hoc esset vitium falsitatis. Et
similiter si quis diceret aliquid esse de necessitate formae quod non
est.
Ad secundum dicendum quod verba pertinent ad formam sacramenti ratione
sensus significati. Et ideo, quaecumque fiat additio vel subtractio
vocum quae non addat aliquid aut subtrahat debito sensui, non tollitur
species sacramenti.
Ad tertium dicendum quod, si sit tanta interruptio verborum quod
intercipiatur intentio pronuntiantis, tollitur sensus sacramenti, et
per consequens veritas eius. Non autem tollitur quando est parva
interruptio proferentis, quae intentionem et intellectum non aufert.
Et idem etiam dicendum est de transpositione verborum. Quia, si
tollit sensum locutionis, non perficitur sacramentum, sicut patet de
negatione praeposita vel postposita signo. Si autem sit talis
transpositio quae sensum locutionis non variat, non tollitur veritas
sacramenti, secundum quod philosophus dicit quod nomina et verba
transposita idem significant.
|
|