|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod sacramenta non fuerint
necessaria ad humanam salutem. Dicit enim apostolus, I ad Tim.
IV, corporalis exercitatio ad modicum utilis est. Sed usus
sacramentorum pertinet ad corporalem exercitationem, eo quod sacramenta
perficiuntur in significatione sensibilium rerum et verborum, ut dictum
est. Ergo sacramenta non sunt necessaria ad humanam salutem.
2. Praeterea, II Cor. XII, apostolo dicitur, sufficit tibi
gratia mea. Non autem sufficeret si sacramenta essent necessaria ad
salutem. Non sunt ergo sacramenta saluti humanae necessaria.
3. Praeterea, posita causa sufficienti, nihil aliud videtur esse
necessarium ad effectum. Sed passio Christi est sufficiens causa
nostrae salutis, dicit enim apostolus, ad Rom. V, si, cum inimici
essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii eius, multo magis,
reconciliati, salvi erimus in vita ipsius. Non ergo requiruntur
sacramenta ad salutem humanam.
Sed contra est quod Augustinus dicit, XIX contra Faust., in
nullum nomen religionis, seu verum seu falsum, coadunari homines
possunt, nisi aliquo signaculorum vel sacramentorum visibilium
consortio colligentur. Sed necessarium est ad humanam salutem homines
adunari in unum verae religionis nomen. Ergo sacramenta sunt
necessaria ad humanam salutem.
Respondeo dicendum quod sacramenta sunt necessaria ad humanam salutem
triplici ratione. Quarum prima sumenda est ex conditione humanae
naturae, cuius proprium est ut per corporalia et sensibilia in
spiritualia et intelligibilia deducatur. Pertinet autem ad divinam
providentiam ut unicuique rei provideat secundum modum suae
conditionis. Et ideo convenienter divina sapientia homini auxilia
salutis confert sub quibusdam corporalibus et sensibilibus signis, quae
sacramenta dicuntur. Secunda ratio sumenda est ex statu hominis, qui
peccando se subdidit per affectum corporalibus rebus. Ibi autem debet
medicinale remedium homini adhiberi ubi patitur morbum. Et ideo
conveniens fuit ut Deus per quaedam corporalia signa hominibus
spiritualem medicinam adhiberet, nam, si spiritualia nuda ei
proponerentur, eius animus applicari non posset, corporalibus
deditus. Tertia ratio sumenda est ex studio actionis humanae, quae
praecipue circa corporalia versatur. Ne igitur esset homini durum si
totaliter a corporalibus actibus abstraheretur, proposita sunt ei
corporalia exercitia in sacramentis, quibus salubriter exerceretur, ad
evitanda superstitiosa exercitia, quae consistunt in cultu Daemonum,
vel qualitercumque noxia, quae consistunt in actibus peccatorum. Sic
igitur per sacramentorum institutionem homo convenienter suae naturae
eruditur per sensibilia; humiliatur, se corporalibus subiectum
recognoscens, dum sibi per corporalia subvenitur; praeservatur etiam a
noxiis corporalibus per salubria exercitia sacramentorum.
Ad primum ergo dicendum quod corporalis exercitatio, inquantum est
corporalis, non multum utilis est. Sed exercitatio per usum
sacramentorum non est pure corporalis, sed quodammodo est spiritualis,
scilicet per significationem et causalitatem.
Ad secundum dicendum quod gratia Dei est sufficiens causa humanae
salutis. Sed Deus dat hominibus gratiam secundum modum eis
convenientem. Et ideo necessaria sunt hominibus sacramenta ad gratiam
consequendam.
Ad tertium dicendum quod passio Christi est causa sufficiens humanae
salutis. Nec propter hoc sequitur quod sacramenta non sint necessaria
ad humanam salutem, quia operantur in virtute passionis Christi, et
passio Christi quodammodo applicatur hominibus per sacramenta,
secundum illud apostoli, Rom. VI, quicumque baptizati sumus in
Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus.
|
|