|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ante peccatum fuerint
homini necessaria sacramenta. Quia, sicut dictum est, sacramenta
sunt necessaria homini ad gratiam consequendam. Sed etiam in statu
innocentiae homo indigebat gratia, sicut in prima parte habitum est.
Ergo etiam in statu illo erant necessaria sacramenta.
2. Praeterea, sacramenta sunt convenientia homini secundum
conditione humanae naturae, sicut dictum est. Sed eadem est natura
hominis ante peccatum et post peccatum. Ergo videtur quod ante
peccatum homo indiguerit sacramentis.
3. Praeterea, matrimonium est quoddam sacramentum, secundum illud
Ephes. V, sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et
Ecclesia. Sed matrimonium fuit institutum ante peccatum, ut dicitur
Gen. II. Ergo sacramenta erant necessaria homini ante peccatum.
Sed contra est quod medicina non est necessaria nisi aegroto, secundum
illud Matth. IX, non est opus sanis medicus. Sed sacramenta sunt
quaedam spirituales medicinae, quae adhibentur contra vulnera peccati.
Ergo non fuerunt necessaria ante peccatum.
Respondeo dicendum quod in statu innocentiae sacramenta necessaria non
fuerunt. Cuius ratio accipi potest ex rectitudine status illius, in
quo superiora inferioribus dominabantur, et nullo modo dependebant ab
eis, sicut enim mens suberat Deo, ita menti suberant inferiores
animae vires, et ipsi animae corpus. Contra hunc autem ordinem esset
si anima perficeretur, vel quantum ad scientiam vel quantum ad
gratiam, per aliquid corporale, quod fit in sacramentis. Et ideo in
statu innocentiae homo sacramentis non indigebat, non solum inquantum
sacramenta ordinantur in remedium peccati, sed etiam inquantum
ordinantur ad animae perfectionem.
Ad primum ergo dicendum quod homo in statu innocentiae gratia
indigebat, non tamen ut consequeretur gratiam per aliqua sensibilia
signa, sed spiritualiter et invisibiliter.
Ad secundum dicendum quod eadem est natura hominis ante peccatum et
post peccatum, non tamen est idem naturae status. Nam post peccatum
anima, etiam quantum ad superiorem partem, indiget accipere aliquid a
corporalibus rebus ad sui perfectionem quod in illo statu homini necesse
non erat.
Ad tertium dicendum quod matrimonium fuit institutum in statu
innocentiae, non secundum quod est sacramentum, sed secundum quod est
in officium naturae. Ex consequenti tamen aliquid significabat futurum
circa Christum et Ecclesiam, sicut et omnia alia in figura Christi
praecesserunt.
|
|