|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod post peccatum, ante
Christum, sacramenta non debuerunt esse. Dictum est enim quod per
sacramenta passio Christi hominibus applicatur, et sic passio Christi
comparatur ad sacramenta sicut causa ad effectum. Sed effectus non
praecedit causam. Ergo sacramenta non debuerunt esse ante Christi
adventum.
2. Praeterea, sacramenta debent esse convenientia statui humani
generis, ut patet per Augustinum, XIX contra Faustum. Sed
status humani generis non fuit mutatus post peccatum usque ad
reparationem factam per Christum. Ergo nec sacramenta debuerunt
immutari, ut, praeter sacramenta legis naturae, alia statuerentur in
lege Moysi.
3. Praeterea, quanto magis est aliquid propinquum perfecto, tanto
magis debet ei assimilari. Sed perfectio salutis humanae per Christum
facta est, cui propinquiora fuerunt sacramenta veteris legis quam ea
quae fuerunt ante legem. Ergo debuerunt esse similiora sacramentis
Christi. Cuius tamen contrarium apparet, ex eo quod sacerdotium
Christi praedicitur esse futurum secundum ordinem Melchisedech, et
non secundum ordinem Aaron, ut habetur Heb. VII. Non ergo
convenienter fuerunt disposita ante Christum sacramenta.
Sed contra est quod Augustinus dicit, XIX contra Faust., quod
prima sacramenta, quae celebrabantur et observabantur ex lege,
praenuntia erant Christi venturi. Sed necessarium erat ad humanam
salutem ut adventus Christi praenuntiaretur. Ergo necessarium erat
ante Christum sacramenta quaedam disponi.
Respondeo dicendum quod sacramenta necessaria sunt ad humanam salutem
inquantum sunt quaedam sensibilia signa invisibilium rerum quibus homo
sanctificatur. Nullus autem sanctificari potest post peccatum nisi per
Christum, quem proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine
ipsius, ad ostensionem iustitiae suae, ut sit ipse iustus et
iustificans eum qui ex fide est Iesu Christi. Et ideo oportebat ante
Christi adventum esse quaedam signa visibilia quibus homo fidem suam
protestaretur de futuro salvatoris adventu. Et huiusmodi signa
sacramenta dicuntur. Et sic patet quod ante Christi adventum necesse
fuit quaedam sacramenta institui.
Ad primum ergo dicendum quod passio Christi est causa finalis veterum
sacramentorum, quae scilicet ad ipsam significandam sunt instituta.
Causa autem finalis non praecedit tempore, sed solum in intentione
agentis. Et ideo non est inconveniens aliqua sacramenta ante Christi
passionem fuisse.
Ad secundum dicendum quod status humani generis post peccatum et ante
Christum dupliciter potest considerari. Uno modo, secundum fidei
rationem. Et sic semper unus et idem permansit, quia scilicet
iustificabantur homines per fidem futuri Christi adventus. Alio modo
potest considerari secundum intensionem et remissionem peccati, et
expressae cognitionis de Christo. Nam per incrementa temporum et
peccatum coepit in homine magis dominari, in tantum quod, ratione
hominis per peccatum obtenebrata, non sufficerent homini ad recte
vivendum praecepta legis naturae, sed necesse fuit determinari
praecepta in lege scripta; et cum his quaedam fidei sacramenta.
Oportebat etiam ut per incrementa temporum magis explicaretur cognitio
fidei, quia, ut Gregorius dicit, per incrementa temporum crevit
divinae cognitionis augmentum. Et ideo etiam necesse fuit quod in
veteri lege etiam quaedam sacramenta fidei quam habebant de Christo
venturo, determinarentur quae quidem comparantur ad sacramenta quae
fuerunt ante legem sicut determinatum ad indeterminatum; quia scilicet
ante legem non fuit determinate praefixum homini quibus sacramentis
uteretur, sicut fuit per legem. Quod erat necessarium et propter
obtenebrationem legis naturalis; et ut esset determinatior fidei
significatio.
Ad tertium dicendum quod sacramentum Melchisedech, quod fuit ante
legem, magis assimilatur sacramento novae legis in materia, inquantum
scilicet obtulit panem et vinum, ut habetur Gen. XIV, sicut etiam
sacrificium novi testamenti oblatione panis et vini perficitur.
Sacramenta tamen legis Mosaicae magis assimilantur rei significatae
per sacramentum, scilicet passioni Christi, ut patet de agno paschali
et aliis huiusmodi. Et hoc ideo ne, propter continuitatem temporis,
si permaneret eadem sacramentorum species, videretur esse sacramenti
eiusdem continuatio.
|
|