|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod post Christum non
debuerint esse aliqua sacramenta. Veniente enim veritate, debet
cessare figura. Sed gratia et veritas per Iesum Christum facta est,
ut dicitur Ioan. I. Cum igitur sacramenta sint veritatis signa sive
figurae, videtur quod post Christi passionem sacramenta esse non
debuerint.
2. Praeterea, sacramenta in quibusdam elementis consistunt, ut ex
supra dictis patet. Sed apostolus dicit, Galat. IV, quod, cum
essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes, nunc autem,
temporis plenitudine veniente, iam non sumus parvuli. Ergo videtur
quod non debeamus Deo servire sub elementis huius mundi, corporalibus
sacramentis utendo.
3. Praeterea, apud Deum non est transmutatio nec vicissitudinis
obumbratio, ut dicitur Iac. I. Sed hoc videtur ad quandam
mutationem divinae voluntatis pertinere, quod alia sacramenta nunc
exhibeat hominibus ad sanctificationem tempore gratiae, et alia ante
Christum. Ergo videtur quod post Christum non debuerunt institui
alia sacramenta.
Sed contra est quod Augustinus dicit, contra Faust. XIX, quod
sacramenta veteris legis sunt ablata, quia impleta, et alia sunt
instituta virtute maiora, utilitate meliora, actu faciliora, numero
pauciora.
Respondeo dicendum quod, sicut antiqui patres salvati sunt per fidem
Christi venturi, ita et nos salvamur per fidem Christi iam nati et
passi. Sunt autem sacramenta quaedam signa protestantia fidem qua homo
iustificatur. Oportet autem aliis signis significari futura,
praeterita seu praesentia, ut enim Augustinus dicit, XIX contra
Faust., eadem res aliter annuntiatur facienda, aliter facta, sicut
ipsa verba passurus et passus non similiter sonant. Et ideo oportet
quaedam alia sacramenta in nova lege esse, quibus significentur ea quae
praecesserunt in Christo, praeter sacramenta veteris legis, quibus
praenuntiabantur futura.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Dionysius dicit, in V cap.
Eccl. Hier., status novae legis medius est inter statum veteris
legis, cuius figurae implentur in nova lege; et inter statum gloriae,
in qua omnis nude et perfecte manifestabitur veritas. Et ideo tunc
nulla erunt sacramenta. Nunc autem, quandiu per speculum in aenigmate
cognoscimus, ut dicitur I Cor. XIII, oportet nos per aliqua
sensibilia signa in spiritualia devenire. Quod pertinet ad rationem
sacramentorum.
Ad secundum dicendum quod sacramenta veteris legis apostolus vocat
egena et infirma elementa, quia gratiam nec continebant, nec
causabant. Et ideo utentes illis sacramentis dicit apostolus sub
elementis mundi Deo servisse, quia scilicet nihil erant aliud quam
elementa huius mundi. Nostra autem sacramenta gratiam continent et
causant. Et ideo non est de eis similis ratio.
Ad tertium dicendum quod, sicut paterfamilias non ex hoc habere
monstratur mutabilem voluntatem quod diversa praecepta familiae suae
proponit pro temporum varietate, non eadem praecipiens hieme et
aestate; ita non ostenditur aliqua mutatio esse circa Deum ex hoc quod
alia sacramenta instituit post Christi adventum, et alia tempore
legis; quia illa fuerunt congrua gratiae praefigurandae, haec autem
sunt congrua gratiae praesentialiter demonstrandae.
|
|