|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod sacramenta non sint causa
gratiae. Non enim idem videtur esse signum et causa, eo quod ratio
signi videtur magis effectui competere. Sed sacramentum est signum
gratiae. Non igitur est causa eius.
2. Praeterea, nullum corporale agere potest in rem spiritualem, eo
quod agens est honorabilius patiente, ut Augustinus dicit, XII
super Gen. ad Litt. Sed subiectum gratiae est mens hominis, quae
est res spiritualis. Non ergo sacramenta possunt gratiam causare.
3. Praeterea, illud quod est proprium Dei, non debet alicui
creaturae attribui. Sed causare gratiam est proprium Dei, secundum
illud Psalmi, gratiam et gloriam dabit dominus. Cum ergo sacramenta
consistant in quibusdam verbis et rebus creatis, non videtur quod
possint gratiam causare.
Sed contra est quod Augustinus dicit, super Ioan., quod aqua
baptismalis corpus tangit et cor abluit. Sed cor non abluitur nisi per
gratiam. Ergo causat gratiam, et pari ratione alia Ecclesiae
sacramenta.
Respondeo dicendum quod necesse est dicere sacramenta novae legis per
aliquem modum gratiam causare. Manifestum est enim quod per sacramenta
novae legis homo Christo incorporatur, sicut de Baptismo dicit
apostolus, Galat. III, quotquot in Christo baptizati estis,
Christum induistis. Non autem efficitur homo membrum Christi nisi
per gratiam. Quidam tamen dicunt quod non sunt causa gratiae aliquid
operando, sed quia Deus, sacramentis adhibitis, in anima gratiam
operatur. Et ponunt exemplum de illo qui, afferens denarium
plumbeum, accipit centum libras ex regis ordinatione, non quod
denarius ille aliquid operetur ad habendum praedictae pecuniae
quantitatem; sed hoc operatur sola voluntas regis. Unde et Bernardus
dicit, in quodam sermone in cena domini, sicut investitur canonicus
per librum, abbas per baculum, episcopus per anulum, sic divisiones
gratiarum diversae sunt traditae sacramentis. Sed si quis recte
consideret, iste modus non transcendit rationem signi. Nam denarius
plumbeus non est nisi quoddam signum regiae ordinationis de hoc quod
pecunia recipiatur ab isto. Similiter liber est quoddam signum quo
designatur traditio canonicatus. Secundum hoc igitur sacramenta novae
legis nihil plus essent quam signa gratiae, cum tamen ex multis
sanctorum auctoritatibus habeatur quod sacramenta novae legis non solum
significant, sed causant gratiam. Et ideo aliter dicendum, quod
duplex est causa agens, principalis et instrumentalis. Principalis
quidem operatur per virtutem suae formae, cui assimilatur effectus,
sicut ignis suo calore calefacit. Et hoc modo non potest causare
gratiam nisi Deus, quia gratia nihil est aliud quam quaedam
participata similitudo divinae naturae, secundum illud II Pet. I,
magna nobis et pretiosa promissa donavit, ut divinae simus consortes
naturae. Causa vero instrumentalis non agit per virtutem suae formae,
sed solum per motum quo movetur a principali agente. Unde effectus non
assimilatur instrumento, sed principali agenti, sicut lectus non
assimilatur securi, sed arti quae est in mente artificis. Et hoc modo
sacramenta novae legis gratiam causant, adhibentur enim ex divina
ordinatione ad gratiam in eis causandam. Unde Augustinus dicit,
XIX contra Faust., haec omnia, scilicet sacramentalia, fiunt et
transeunt, virtus tamen, scilicet Dei, quae per ista operatur,
iugiter manet. Hoc autem proprie dicitur instrumentum, per quod
aliquis operatur. Unde et Tit. III dicitur, salvos nos fecit per
lavacrum regenerationis.
Ad primum ergo dicendum quod causa principalis non proprie potest dici
signum effectus, licet occulti, etiam si ipsa sit sensibilis et
manifesta. Sed causa instrumentalis, si sit manifesta, potest dici
signum effectus occulti, eo quod non solum est causa, sed quodammodo
effectus, inquantum movetur a principali agente. Et secundum hoc,
sacramenta novae legis simul sunt causa et signa. Et inde est quod,
sicut communiter dicitur, efficiunt quod figurant. Ex quo etiam patet
quod habent perfecte rationem sacramenti, inquantum ordinantur ad
aliquid sacrum non solum per modum signi, sed etiam per modum causae.
Ad secundum dicendum quod instrumentum habet duas actiones, unam
instrumentalem, secundum quam operatur non in virtute propria, sed in
virtute principalis agentis; aliam autem habet actionem propriam, quae
competit sibi secundum propriam formam; sicut securi competit scindere
ratione suae acuitatis, facere autem lectum inquantum est instrumentum
artis. Non autem perficit actionem instrumentalem nisi exercendo
actionem propriam; scindendo enim facit lectum. Et similiter
sacramenta corporalia per propriam operationem quam exercent circa
corpus, quod tangunt, efficiunt operationem instrumentalem ex virtute
divina circa animam, sicut aqua Baptismi, abluendo corpus secundum
propriam virtutem, abluit animam inquantum est instrumentum virtutis
divinae; nam ex anima et corpore unum fit. Et hoc est quod
Augustinus dicit, quod corpus tangit et cor abluit.
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de eo quod est causa
gratiae per modum principalis agentis, hoc enim est proprium Dei, ut
dictum est.
|
|