|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod gratia sacramentalis
non addat aliquid supra gratiam virtutum et donorum. Per gratiam enim
virtutum et donorum perficitur anima sufficienter et quantum ad
essentiam animae, et quantum ad eius potentias, ut patet ex his quae
in secunda parte dicta sunt. Sed gratia ordinatur ad animae
perfectionem. Ergo gratia sacramentalis non potest aliquid addere
super gratiam virtutum et donorum.
2. Praeterea, defectus animae ex peccatis causantur. Sed omnia
peccata sufficienter excluduntur per gratiam virtutum et donorum, quia
nullum est peccatum quod non contrarietur alicui virtuti. Gratia ergo
sacramentalis, cum ordinetur ad defectus animae tollendos, non potest
aliquid addere super gratiam virtutum et donorum.
3. Praeterea, omnis additio vel subtractio in formis variat
speciem, ut dicitur in VIII Metaphys. Si igitur gratia
sacramentalis addat aliquid super gratiam virtutum et donorum, sequitur
quod aequivoce dicatur gratia. Et sic nihil certum ostenditur ex hoc
quod sacramenta dicuntur gratiam causare.
Sed contra est quod, si gratia sacramentalis non addit aliquid super
gratiam donorum et virtutum, frustra sacramenta habentibus et dona et
virtutes conferrentur. In operibus autem Dei nihil est frustra.
Ergo videtur quod gratia sacramentalis aliquid addat super gratiam
virtutum et donorum.
Respondeo dicendum quod, sicut in secunda parte dictum est, gratia,
secundum se considerata, perficit essentiam animae, inquantum
participat quandam similitudinem divini esse. Et sicut ab essentia
animae fluunt eius potentiae, ita a gratia fluunt quaedam perfectiones
ad potentias animae, quae dicuntur virtutes et dona, quibus potentiae
perficiuntur in ordine ad suos actus. Ordinantur autem sacramenta ad
quosdam speciales effectus necessarios in vita Christiana, sicut
Baptismus ordinatur ad quandam spiritualem regenerationem, qua homo
moritur vitiis et fit membrum Christi; qui quidem effectus est aliquid
speciale praeter actus potentiarum animae. Et eadem ratio est in aliis
sacramentis. Sicut igitur virtutes et dona addunt super gratiam
communiter dictam quandam perfectionem determinate ordinatam ad proprios
actus potentiarum, ita gratia sacramentalis addit super gratiam
communiter dictam, et super virtutes et dona, quoddam divinum auxilium
ad consequendum sacramenti finem. Et per hunc modum gratia
sacramentalis addit super gratiam virtutum et donorum.
Ad primum ergo dicendum quod gratia virtutum et donorum sufficienter
perficit essentiam et potentias animae quantum ad generalem ordinationem
actuum. Sed quantum ad quosdam effectus speciales qui requiruntur in
Christiana vita, requiritur sacramentalis gratia.
Ad secundum dicendum quod per virtutes et dona sufficienter excluduntur
vitia et peccata quantum ad praesens et futurum, inquantum scilicet
impeditur homo per virtutes et dona a peccando. Sed quantum ad
praeterita peccata, quae transeunt actu et permanent reatu, adhibetur
homini remedium specialiter per sacramenta.
Ad tertium dicendum quod ratio sacramentalis gratiae se habet ad
gratiam communiter dictam sicut ratio speciei ad genus. Unde, sicut
non aequivoce dicitur animal communiter dictum et pro homine sumptum,
ita non aequivoce dicitur gratia communiter sumpta et gratia
sacramentalis.
|
|