|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod sacramenta novae legis
non contineant gratiam. Contentum enim videtur esse in continente.
Sed gratia non est in sacramento, neque sicut in subiecto, quia
subiectum gratiae non est corpus sed spiritus; neque sicut in vase,
quia vas est locus mobilis, ut dicitur in IV Physic., esse autem
in loco non convenit accidenti. Ergo videtur quod sacramenta novae
legis non contineant gratiam.
2. Praeterea, sacramenta ordinantur ad hoc quod homines per ea
gratiam consequantur. Sed gratia, cum sit accidens, non potest
transire de subiecto in subiectum. Ergo pro nihilo esset gratia in
sacramentis.
3. Praeterea, spirituale non continetur a corporali, etiam si in eo
sit, non enim anima continetur a corpore, sed potius continet corpus.
Ergo videtur quod gratia, cum sit quoddam spirituale, non contineatur
in sacramento corporali.
Sed contra est quod Hugo de sancto Victore dicit, quod sacramentum
ex sanctificatione invisibilem gratiam continet.
Respondeo dicendum quod multipliciter dicitur aliquid esse in alio,
inter quos duplici modo gratia est in sacramentis. Uno modo, sicut in
signis, nam sacramentum est signum gratiae. Alio modo, sicut in
causa. Nam, sicut dictum est, sacramentum novae legis est
instrumentalis gratiae causa. Unde gratia est in sacramento novae
legis, non quidem secundum similitudinem speciei, sicut effectus est
in causa univoca; neque etiam secundum aliquam formam propriam et
permanentem proportionatam ad talem effectum, sicut sunt effectus in
causis non univocis, puta res generatae in sole; sed secundum quandam
instrumentalem virtutem, quae est fluens et incompleta in esse
naturae, ut infra dicetur.
Ad primum ergo dicendum quod gratia non dicitur esse in sacramento
sicut in subiecto; neque sicut in vase prout vas est locus quidam, sed
prout vas dicitur instrumentum alicuius operis faciendi, secundum quod
dicitur Ezech. IX, unusquisque vas interfectionis habet in manu
sua.
Ad secundum dicendum quod, quamvis accidens non transeat a subiecto in
subiectum, transit tamen a causa per instrumentum aliqualiter in
subiectum, non ut eodem modo sit in eis, sed in unoquoque secundum
propriam rationem.
Ad tertium dicendum quod spirituale existens perfecte in aliquo,
continet ipsum, et non continetur ab eo. Sed gratia est in sacramento
secundum esse fluens et incompletum. Et ideo non inconvenienter
sacramentum dicitur gratiam continere.
|
|