|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod in sacramentis non sit
aliqua virtus gratiae causativa. Virtus enim gratiae causativa est
virtus spiritualis. Sed in corpore non potest esse virtus
spiritualis, neque ita quod sit propria ei, quia virtus fluit ab
essentia rei, et ita non potest eam transcendere; neque ita quod
recipiat eam ab alio, quia quod recipitur ab aliquo, est in eo per
modum recipientis. Ergo in sacramentis non potest esse aliqua virtus
gratiae causativa.
2. Praeterea, omne quod est, reducitur ad aliquod genus entis, et
ad aliquem gradum boni. Sed non est dare in quo genere entis sit talis
virtus, ut patet discurrenti per singula. Nec etiam potest reduci ad
aliquem gradum bonorum, neque enim est inter minima bona, quia
sacramenta sunt de necessitate salutis; neque etiam inter media bona,
cuiusmodi sunt potentiae animae, quae sunt quaedam potentiae
naturales; neque inter maxima bona, quia nec est gratia nec virtus
mentis. Ergo videtur quod in sacramentis nulla sit virtus gratiae
causativa.
3. Praeterea, si talis virtus est in sacramentis, non causatur in
eis nisi per creationem a Deo. Sed inconveniens videtur quod tam
nobilis creatura statim esse desinat sacramento perfecto. Ergo videtur
quod nulla virtus sit in sacramentis ad gratiam causandam.
4. Praeterea, idem non potest esse in diversis. Sed ad sacramenta
concurrunt diversa, scilicet verba et res, unius autem sacramenti non
potest esse nisi una virtus. Ergo videtur quod in sacramentis nulla
sit virtus.
Sed contra est quod Augustinus dicit, super Ioan., quae tanta vis
aquae ut corpus tangat et cor abluat? Et Beda dicit quod dominus
tactu suae mundissimae carnis vim regenerativam contulit aquis.
Respondeo dicendum quod illi qui ponunt quod sacramenta non causant
gratiam nisi per quandam concomitantiam, ponunt quod in sacramento non
sit aliqua virtus quae operetur ad sacramenti effectum, est tamen
virtus divina sacramento coassistens, quae sacramentalem effectum
operatur. Sed ponendo quod sacramentum est instrumentalis causa
gratiae, necesse est simul ponere quod in sacramento sit quaedam virtus
instrumentalis ad inducendum sacramentalem effectum. Et haec quidem
virtus proportionatur instrumento. Unde comparatur ad virtutem
absolutam et perfectam alicuius rei sicut comparatur instrumentum ad
agens principale. Instrumentum enim, ut dictum est, non operatur
nisi inquantum est motum a principali agente, quod per se operatur.
Et ideo virtus principalis agentis habet permanens et completum esse in
natura, virtus autem instrumentalis habet esse transiens ex uno in
aliud, et incompletum; sicut et motus est actus imperfectus ab agente
in patiens.
Ad primum ergo dicendum quod virtus spiritualis non potest esse in re
corporea per modum virtutis permanentis et completae, sicut ratio
probat. Nihil tamen prohibet in corpore esse virtutem spiritualem
instrumentalem, inquantum scilicet corpus potest moveri ab aliqua
substantia spirituali ad aliquem effectum spiritualem inducendum; sicut
etiam in ipsa voce sensibili est quaedam vis spiritualis ad excitandum
intellectum hominis, inquantum procedit a conceptione mentis. Et hoc
modo vis spiritualis est in sacramentis, inquantum ordinantur a Deo ad
effectum spiritualem.
Ad secundum dicendum quod, sicut motus, eo quod est actus
imperfectus, non proprie est in aliquo genere, sed reducitur ad genus
actus perfecti, sicut alteratio ad qualitatem, ita virtus
instrumentalis non est, proprie loquendo, in aliquo genere, sed
reducitur ad genus et speciem virtutis perfectae.
Ad tertium dicendum quod, sicut virtus instrumentalis acquiritur
instrumento ex hoc ipso quod movetur ab agente principali, ita et
sacramentum consequitur spiritualem virtutem ex benedictione Christi et
applicatione ministri ad usum sacramenti. Unde Augustinus dicit, in
quodam sermone de Epiphania, nec mirum quod aquam, hoc est
substantiam corporalem, ad purificandam animam dicimus pervenire.
Pervenit plane, et penetrat conscientiae universa latibula. Quamvis
enim ipsa sit subtilis et tenuis, benedictione tamen Christi
subtilior, occultas vitae causas ad secreta mentis subtili rore
pertransit.
Ad quartum dicendum quod, sicut eadem vis principalis agentis
instrumentaliter invenitur in omnibus instrumentis ordinatis ad
effectum, prout sunt quodam ordine unum; ita etiam eadem vis
sacramentalis invenitur in verbis et rebus, prout ex verbis et rebus
perficitur unum sacramentum.
|
|