|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod sacramenta novae legis
non habeant virtutem ex passione Christi. Virtus enim sacramentorum
est ad gratiam causandam in anima, per quam spiritualiter vivit.
Sed, sicut Augustinus dicit, super Ioan., verbum prout erat in
principio apud Deum, vivificat animas, secundum autem quod est caro
factum, vivificat corpora. Cum igitur passio Christi pertineat ad
verbum secundum quod est caro factum, videtur quod non possit causare
virtutem sacramentorum.
2. Praeterea, virtus sacramentorum videtur ex fide dependere,
quia, sicut Augustinus dicit, super Ioan., verbum Dei perficit
sacramentum, non quia dicitur, sed quia creditur. Sed fides nostra
non solum respicit passionem Christi, sed etiam alia mysteria
humanitatis ipsius, et principalius etiam divinitatem eius. Ergo
videtur quod sacramenta non habeant specialiter virtutem a passione
Christi.
3. Praeterea, sacramenta ordinantur ad hominum iustificationem,
secundum illud I Cor. VI, abluti estis, et iustificati estis.
Sed iustificatio attribuitur resurrectioni, secundum illud Rom.
IV, resurrexit propter iustificationem nostram. Ergo videtur quod
sacramenta magis habeant virtutem a resurrectione Christi quam ab eius
passione.
Sed contra est quod, super illud Rom. V, in similitudinem
praevaricationis Adae etc., dicit Glossa, ex latere Christi
dormientis fluxerunt sacramenta, per quae salvata est Ecclesia. Sic
ergo videntur sacramenta virtutem habere ex passione Christi.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, sacramentum operatur ad
gratiam causandam per modum instrumenti. Est autem duplex
instrumentum, unum quidem separatum, ut baculus; aliud autem
coniunctum, ut manus. Per instrumentum autem coniunctum movetur
instrumentum separatum, sicut baculus per manum. Principalis autem
causa efficiens gratiae est ipse Deus, ad quem comparatur humanitas
Christi sicut instrumentum coniunctum, sacramentum autem sicut
instrumentum separatum. Et ideo oportet quod virtus salutifera
derivetur a divinitate Christi per eius humanitatem in ipsa
sacramenta. Gratia autem sacramentalis ad duo praecipue ordinari
videtur, videlicet ad tollendos defectus praeteritorum peccatorum,
inquantum transeunt actu et remanent reatu; et iterum ad perficiendum
animam in his quae pertinent ad cultum Dei secundum religionem
Christianae vitae. Manifestum est autem ex his quae supra dicta
sunt, quod Christus liberavit nos a peccatis nostris praecipue per
suam passionem, non solum efficienter et meritorie, sed etiam
satisfactorie. Similiter etiam per suam passionem initiavit ritum
Christianae religionis, offerens seipsum oblationem et hostiam Deo,
ut dicitur Ephes. V. Unde manifestum est quod sacramenta Ecclesiae
specialiter habent virtutem ex passione Christi, cuius virtus
quodammodo nobis copulatur per susceptionem sacramentorum. In cuius
signum, de latere Christi pendentis in cruce fluxerunt aqua et
sanguis, quorum unum pertinet ad Baptismum, aliud ad Eucharistiam,
quae sunt potissima sacramenta.
Ad primum ergo dicendum quod verbum prout erat in principio apud
Deum, vivificat animas sicut agens principale, caro tamen eius, et
mysteria in ea perpetrata, operantur instrumentaliter ad animae vitam.
Ad vitam autem corporis non solum instrumentaliter, sed etiam per
quandam exemplaritatem, ut supra dictum est.
Ad secundum dicendum quod per fidem Christus habitat in nobis, ut
dicitur Ephes. III. Et ideo virtus Christi copulatur nobis per
fidem. Virtus autem remissiva peccatorum speciali quodam modo pertinet
ad passionem ipsius. Et ideo per fidem passionis eius specialiter
homines liberantur a peccatis, secundum illud Rom. III, quem
proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine eius. Et ideo
virtus sacramentorum, quae ordinatur ad tollendum peccata, praecipue
est ex fide passionis Christi.
Ad tertium dicendum quod iustificatio attribuitur resurrectioni ratione
termini ad quem, qui est novitas vitae per gratiam. Attribuitur tamen
passioni ratione termini a quo, scilicet quantum ad dimissionem
culpae.
|
|