|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod sacramenta veteris legis
gratiam causarent. Quia sicut dictum est, sacramenta novae legis
habent efficaciam ex fide passionis Christi. Sed fides passionis
Christi fuit in veteri lege, sicut et in nova, habemus enim eundem
spiritum fidei, ut habetur II Cor. IV. Sicut ergo sacramenta
novae legis conferunt gratiam, ita etiam sacramenta veteris legis
gratiam conferebant.
2. Praeterea, sanctificatio non fit nisi per gratiam. Sed per
sacramenta veteris legis homines sanctificabantur, dicitur enim
Levit. VIII, cumque sanctificasset eos, Moyses scilicet Aaron
et filios eius, in vestitu suo, et cetera. Ergo videtur quod
sacramenta veteris legis gratiam conferebant.
3. Praeterea, Beda dicit, in homilia circumcisionis, idem
salutiferae curationis auxilium circumcisio in lege contra originalis
peccati vulnus agebat quod Baptismus agere revelatae tempore gratiae
consuevit. Sed Baptismus nunc confert gratiam. Ergo circumcisio
gratiam conferebat. Et pari ratione alia sacramenta legalia, quia
sicut Baptismus est ianua sacramentorum novae legis, ita circumcisio
erat ianua sacramentorum veteris legis; propter quod apostolus dicit,
Galat. V, testificor omni circumcidenti se, quoniam debitor est
universae legis faciendae.
Sed contra est quod dicitur Galat. IV, convertimini iterum ad
infirma et egena elementa? Glossa, idest ad legem, quae dicitur
infirma, quia perfecte non iustificat. Sed gratia perfecte
iustificat. Ergo sacramenta veteris legis gratiam non conferebant.
Respondeo dicendum quod non potest dici quod sacramenta veteris legis
conferrent gratiam iustificantem per seipsa, idest propria virtute,
quia sic non fuisset necessaria passio Christi, secundum illud
Galat. II, si ex lege est iustitia, Christus gratis mortuus est.
Sed nec potest dici quod ex passione Christi virtutem haberent
conferendi gratiam iustificandi. Sicut enim ex praedictis patet,
virtus passionis Christi copulatur nobis per fidem et sacramenta,
differenter tamen, nam continuatio quae est per fidem, fit per actum
animae; continuatio autem quae est per sacramenta, fit per usum
exteriorum rerum. Nihil autem prohibet id quod est posterius tempore,
antequam sit, movere, secundum quod praecedit in actu animae, sicut
finis, qui est posterior tempore, movet agentem secundum quod est
apprehensus et desideratus ab ipso. Sed illud quod nondum est in rerum
natura, non movet secundum usum exteriorum rerum. Unde causa
efficiens non potest esse posterior in esse, ordine durationis, sicut
causa finalis. Sic igitur manifestum est quod a passione Christi,
quae est causa humanae iustificationis, convenienter derivatur virtus
iustificativa ad sacramenta novae legis, non autem ad sacramenta
veteris legis. Et tamen per fidem passionis Christi iustificabantur
antiqui patres, sicut et nos. Sacramenta autem veteris legis erant
quaedam illius fidei protestationes, inquantum significabant passionem
Christi et effectus eius. Sic ergo patet quod sacramenta veteris
legis non habebant in se aliquam virtutem qua operarentur ad conferendam
gratiam iustificantem, sed solum significabant fidem, per quam
iustificabantur.
Ad primum ergo dicendum quod antiqui patres habebant fidem de passione
Christi futura, quae, secundum quod erat in apprehensione animae,
poterat iustificare. Sed nos habemus fidem de passione Christi
praecedenti, quae potest iustificare etiam secundum realem usum
sacramentalium rerum, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod illa sanctificatio erat figuralis, per hoc
enim sanctificari dicebantur quod applicabantur cultui divino secundum
ritum veteris legis, qui totus ordinabatur ad figurandum passionem
Christi.
Ad tertium dicendum quod de circumcisione multiplex fuit opinio.
Quidam enim dixerunt quod per circumcisionem non conferebatur gratia,
sed solum auferebatur peccatum. Sed hoc non potest esse, quia homo
non iustificatur a peccato nisi per gratiam, secundum illud Rom.
III, iustificati gratis per gratiam ipsius. Et ideo alii dixerunt
quod per circumcisionem conferebatur gratia quantum ad effectus
remotivos culpae, sed non quantum ad effectus positivos. Sed hoc
etiam videtur esse falsum. Quia per circumcisionem dabatur pueris
facultas perveniendi ad gloriam, quae est ultimus effectus positivus
gratiae. Et praeterea, secundum ordinem causae formalis, priores
sunt naturaliter effectus positivi quam privativi, licet secundum
ordinem causae materialis sit e converso, forma enim non excludit
privationem nisi informando subiectum. Et ideo alii dicunt quod
circumcisio conferebat gratiam etiam quantum ad aliquem effectum
positivum, qui est facere dignum vita aeterna, non tamen quantum ad
hoc quod est reprimere concupiscentiam impellentem ad peccandum. Quod
aliquando mihi visum est. Sed diligentius consideranti apparet hoc
etiam non esse verum, quia minima gratia potest resistere cuilibet
concupiscentiae et mereri vitam aeternam. Et ideo melius dicendum
videtur quod circumcisio erat signum fidei iustificantis, unde
apostolus dicit, Rom. IV, quod Abraham accepit signum
circumcisionis, signaculum iustitiae fidei. Et ideo in circumcisione
conferebatur gratia inquantum erat signum passionis Christi futurae,
ut infra patebit.
|
|