|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod sacramentum non imprimat
aliquem characterem in anima. Character enim significare videtur
quoddam signum distinctivum. Sed distinctio membrorum Christi ab
aliis fit per aeternam praedestinationem, quae non ponit aliquid in
praedestinato, sed solum in Deo praedestinante, ut in prima parte
habitum est, dicitur enim II ad Tim. II, firmum fundamentum Dei
stat, habens signaculum hoc, novit dominus qui sunt eius. Ergo
sacramenta non imprimunt characterem in anima.
2. Praeterea, character signum est distinctivum. Signum autem, ut
Augustinus dicit, in II de Doct. Christ., est quod, praeter
speciem quam ingerit sensibus, facit aliquid aliud in cognitionem
venire. Nihil autem est in anima quod aliquam speciem sensibus
ingerat. Ergo videtur quod in anima non imprimatur aliquis character
per sacramenta.
3. Praeterea, sicut per sacramenta novae legis distinguitur fidelis
ab infideli, ita etiam per sacramenta veteris legis. Sed sacramenta
veteris legis non imprimebant aliquem characterem, unde et dicuntur
iustitiae carnis, secundum apostolum, ad Heb. IX. Ergo videtur
quod nec sacramenta novae legis.
Sed contra est quod apostolus dicit, II Cor. I, qui unxit nos,
Deus est, et qui signavit nos, et dedit pignus spiritus in cordibus
nostris. Sed nihil aliud importat character quam quandam signationem.
Ergo videtur quod Deus per sacramenta nobis suum characterem
imprimat.
Respondeo dicendum quod, sicut ex praedictis patet, sacramenta novae
legis ad duo ordinantur, videlicet ad remedium contra peccata; et ad
perficiendum animam in his quae pertinent ad cultum Dei secundum ritum
Christianae vitae. Quicumque autem ad aliquid certum deputatur,
consuevit ad illud consignari, sicut milites qui adscribebantur ad
militiam antiquitus solebant aliquibus characteribus corporalibus
insigniri, eo quod deputabantur ad aliquid corporale. Et ideo, cum
homines per sacramenta deputentur ad aliquid spirituale pertinens ad
cultum Dei, consequens est quod per ea fideles aliquo spirituali
charactere insigniantur. Unde Augustinus dicit, in II contra
Parmenianum, si militiae characterem in corpore suo non militans
pavidus exhorruerit, et ad clementiam imperatoris confugerit, ac,
prece fusa et venia impetrata, militare iam coeperit, nunquid, homine
liberato atque correcto, character ille repetitur, ac non potius
agnitus approbatur? An forte minus haerent sacramenta Christiana quam
corporalis haec nota?
Ad primum ergo dicendum quod fideles Christi ad praemium quidem
futurae gloriae deputantur signaculo praedestinationis divinae. Sed ad
actus convenientes praesenti Ecclesiae deputantur quodam spirituali
signaculo eis insignito, quod character nuncupatur.
Ad secundum dicendum quod character animae impressus habet rationem
signi inquantum per sensibile sacramentum imprimitur, per hoc enim
scitur aliquis baptismali charactere insignitus, quod est ablutus aqua
sensibili. Nihilominus tamen character, vel signaculum, dici potest
per quandam similitudinem omne quod figurat alicui, vel distinguit ab
alio, etiam si non sit sensibile, sicut Christus dicitur figura vel
character paternae substantiae, secundum apostolum, Heb. I.
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, sacramenta veteris
legis non habebant in se spiritualem virtutem ad aliquem spiritualem
effectum operantem. Et ideo in illis sacramentis non requirebatur
aliquis spiritualis character, sed sufficiebat ibi corporalis
circumcisio, quam apostolus signaculum nominat, Rom. IV.
|
|