|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod character non sit
spiritualis potestas. Character enim idem videtur esse quod figura,
unde ad Heb. I, ubi dicitur, figura substantiae eius, in Graeco
habetur loco figurae character. Sed figura est in quarta specie
qualitatis, et ita differt a potestate, quae est in secunda specie
qualitatis. Character ergo non est spiritualis potestas.
2. Praeterea, Dionysius dicit, II cap. Eccles. Hier., quod
divina beatitudo accedentem ad beatitudinem in sui participationem
recipit, et proprio lumine, quasi quodam signo, ipsi tradit suam
participationem. Et sic videtur quod character sit quoddam lumen.
Sed lumen pertinet magis ad tertiam speciem qualitatis. Non ergo
character est potestas, quae videtur ad secundam speciem qualitatis
pertinere.
3. Praeterea, a quibusdam character sic definitur, character est
signum sanctum communionis fidei et sanctae ordinationis, datum a
hierarcha. Signum autem est in genere relationis, non autem in genere
potestatis. Non ergo character est spiritualis potestas.
4. Praeterea, potestas habet rationem causae et principii, ut patet
in V Metaphys. Sed signum, quod ponitur in definitione
characteris, magis pertinet ad rationem effectus. Character ergo non
est spiritualis potestas.
Sed contra, philosophus dicit, in II Ethic., tria sunt in
anima, potentia, habitus et passio. Sed character non est passio,
quia passio cito transit, character autem indelebilis est, ut infra
dicetur. Similiter etiam non est habitus. Quia nullus habitus est
qui se possit ad bene et male habere. Character autem ad utrumque se
habet, utuntur enim eo quidam bene, alii vero male. Quod in
habitibus non contingit, nam habitu virtutis nullus utitur male,
habitu malitiae nullus bene. Ergo relinquitur quod character sit
potentia.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, sacramenta novae legis
characterem imprimunt inquantum per ea deputamur ad cultum Dei secundum
ritum Christianae religionis. Unde Dionysius, in II cap.
Eccles. Hier., cum dixisset quod Deus quodam signo tradit sui
participationem accedenti, subiungit, perficiens eum divinum et
communicatorem divinorum. Divinus autem cultus consistit vel in
recipiendo aliqua divina, vel in tradendo aliis. Ad utrumque autem
horum requiritur quaedam potentia, nam ad tradendum aliquid aliis,
requiritur potentia activa; ad recipiendum autem requiritur potentia
passiva. Et ideo character importat quandam potentiam spiritualem
ordinatam ad ea quae sunt divini cultus. Sciendum tamen quod haec
spiritualis potentia est instrumentalis, sicut supra dictum est de
virtute quae est in sacramentis. Habere enim sacramenti characterem
competit ministris Dei, minister autem habet se per modum
instrumenti, ut philosophus dicit, in I Polit. Et ideo, sicut
virtus quae est in sacramentis, non est in genere per se, sed per
reductionem, eo quod est quiddam fluens et incompletum; ita etiam
character non proprie est in genere vel specie, sed reducitur ad
secundam speciem qualitatis.
Ad primum ergo dicendum quod figuratio est quaedam terminatio
quantitatis. Unde, proprie loquendo, non est nisi in rebus
corporeis, in spiritualibus autem dicitur metaphorice. Non autem
ponitur aliquid in genere vel specie nisi per id quod de eo proprie
praedicatur. Et ideo character non potest esse in quarta specie
qualitatis, licet hoc quidam posuerint.
Ad secundum dicendum quod in tertia specie qualitatis non sunt nisi
sensibiles passiones, vel sensibiles qualitates. Character autem non
est lumen sensibile. Et ita non est in tertia specie qualitatis, ut
quidam dixerunt.
Ad tertium dicendum quod relatio quae importatur in nomine signi,
oportet quod super aliquid fundetur. Non autem relatio huius signi
quod est character, potest fundari immediate super essentiam animae,
quia sic conveniret omni animae naturaliter. Et ideo oportet aliquid
poni in anima super quod fundetur talis relatio. Et hoc est essentia
characteris. Unde non oportebit quod sit in genere relationis, sicut
quidam posuerunt.
Ad quartum dicendum quod character habet rationem signi per
comparationem ad sacramentum sensibile a quo imprimitur. Sed secundum
se consideratus, habet rationem principii, per modum iam dictum.
|
|