|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod character sacramentalis
non sit character Christi. Dicitur enim Ephes. IV, nolite
contristare spiritum sanctum Dei, in quo signati estis. Sed
consignatio importatur in ratione characteris. Ergo character
sacramentalis magis debet attribui spiritui sancto quam Christo.
2. Praeterea, character habet rationem signi. Est autem signum
gratiae quae per sacramentum confertur. Gratia autem infunditur animae
a tota Trinitate, unde dicitur in Psalmo, gratiam et gloriam dabit
dominus. Ergo videtur quod character sacramentalis non debeat
specialiter attribui Christo.
3. Praeterea, ad hoc aliquis characterem accipit ut eo a ceteris
distinguatur. Sed distinctio sanctorum ab aliis fit per caritatem,
quae sola distinguit inter filios regni et filios perditionis, ut
Augustinus dicit, XV de Trin., unde et ipsi perditionis filii
characterem bestiae habere dicuntur, ut patet Apoc. XIII.
Caritas autem non attribuitur Christo, sed magis spiritui sancto,
secundum illud Rom. V, caritas Dei diffusa est in cordibus nostris
per spiritum sanctum, qui datus est nobis; vel etiam patri, secundum
illud II Cor. ult., gratia domini nostri Iesu Christi et caritas
Dei. Ergo videtur quod character sacramentalis non sit attribuendus
Christo.
Sed contra est quod quidam sic definiunt characterem, character est
distinctio a charactere aeterno impressa animae rationali, secundum
imaginem consignans Trinitatem creatam Trinitati creanti et
recreanti, et distinguens a non configuratis, secundum statum fidei.
Sed character aeternus est ipse Christus, secundum illud Heb. I,
qui cum sit splendor gloriae et figura, vel character, substantiae
eius. Ergo videtur quod character proprie sit attribuendus Christo.
Respondeo dicendum quod, sicut ex supra dictis patet, character
proprie est signaculum quoddam quo aliquid insignitur ut ordinandum in
aliquem finem, sicut charactere insignitur denarius ad usum
commutationum, et milites charactere insigniuntur quasi ad militiam
deputati. Homo autem fidelis ad duo deputatur. Primo quidem, et
principaliter, ad fruitionem gloriae. Et ad hoc insigniuntur
signaculo gratiae, secundum illud Ezech. IX, signa thau super
frontes virorum gementium et dolentium; et Apoc. VII, nolite
nocere terrae et mari neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei
nostri in frontibus eorum. Secundo autem deputatur quisque fidelis ad
recipiendum vel tradendum aliis ea quae pertinent ad cultum Dei. Et
ad hoc proprie deputatur character sacramentalis. Totus autem ritus
Christianae religionis derivatur a sacerdotio Christi. Et ideo
manifestum est quod character sacramentalis specialiter est character
Christi, cuius sacerdotio configurantur fideles secundum sacramentales
characteres, qui nihil aliud sunt quam quaedam participationes
sacerdotii Christi, ab ipso Christo derivatae.
Ad primum ergo dicendum quod apostolus ibi loquitur de configuratione
secundum quam aliquis deputatur ad futuram gloriam, quae fit per
gratiam. Quae spiritui sancto attribuitur, inquantum ex amore
procedit quod Deus nobis aliquid gratis largiatur, quod ad rationem
gratiae pertinet, spiritus autem sanctus amor est. Unde et I ad
Cor. XII dicitur, divisiones gratiarum sunt, idem autem
spiritus.
Ad secundum dicendum quod character sacramentalis est res respectu
sacramenti exterioris, et est sacramentum respectu ultimi effectus.
Et ideo dupliciter potest aliquid characteri attribui. Uno modo,
secundum rationem sacramenti. Et hoc modo est signum invisibilis
gratiae, quae in sacramento confertur. Alio modo, secundum
characteris rationem. Et hoc modo signum est configurativum alicui
principali, apud quem residet auctoritas eius ad quod aliquis
deputatur, sicut milites, qui deputantur ad pugnam, insigniuntur
signo ducis, quo quodammodo ei configurantur. Et hoc modo illi qui
deputantur ad cultum Christianum, cuius auctor est Christus,
characterem accipiunt quo Christo configurantur. Unde proprie est
character Christi.
Ad tertium dicendum quod charactere distinguitur aliquis ab alio per
comparationem ad aliquem finem in quem ordinatur qui characterem
accipit, sicut dictum est de charactere militari, quo in ordine ad
pugnam distinguitur miles regis a milite hostis. Et similiter
character fidelium est quo distinguuntur fideles Christi a servis
Diaboli, vel in ordine ad vitam aeternam, vel in ordine ad cultum
praesentis Ecclesiae. Quorum primum fit per caritatem et gratiam, ut
obiectio procedit, secundum autem fit per characterem sacramentalem.
Unde et character bestiae intelligi potest, per oppositum, vel
obstinata malitia, qua aliqui deputantur ad poenam aeternam; vel
professio illiciti cultus.
|
|