|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod character non sit in
potentiis animae sicut in subiecto. Character enim dicitur esse
dispositio ad gratiam. Sed gratia est in essentia animae sicut in
subiecto, ut in secunda parte dictum est. Ergo videtur quod character
sit in essentia animae, non autem in potentiis.
2. Praeterea, potentia animae non videtur esse subiectum alicuius
nisi habitus vel dispositionis. Sed character, ut supra dictum est,
non est habitus vel dispositio, sed magis potentia, cuius subiectum
non est nisi essentia animae. Ergo videtur quod character non sit
sicut in subiecto in potentia animae, sed magis in essentia ipsius.
3. Praeterea, potentiae animae rationalis distinguuntur per
cognitivas et appetitivas. Sed non potest dici quod character sit
tantum in potentia cognoscitiva, nec etiam tantum in potentia
appetitiva, quia non ordinatur neque ad cognoscendum tantum, neque ad
appetendum. Similiter etiam non potest dici quod sit in utraque, quia
idem accidens non potest esse in diversis subiectis. Ergo videtur quod
character non sit in potentia animae sicut in subiecto, sed magis in
essentia.
Sed contra est quod, sicut in praemissa definitione characteris
continetur, character imprimitur animae rationali secundum imaginem.
Sed imago Trinitatis in anima attenditur secundum potentias. Ergo
character in potentiis animae existit.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, character est quoddam
signaculum quo anima insignitur ad suscipiendum vel aliis tradendum ea
quae sunt divini cultus. Divinus autem cultus in quibusdam actibus
consistit. Ad actus autem proprie ordinantur potentiae animae, sicut
essentia ordinatur ad esse. Et ideo character non est sicut in
subiecto in essentia animae, sed in eius potentia.
Ad primum ergo dicendum quod subiectum alicui accidenti attribuitur
secundum rationem eius ad quod propinque disponit, non autem secundum
rationem eius ad quod disponit remote vel indirecte. Character autem
directe quidem et propinque disponit animam ad ea quae sunt divini
cultus exequenda, et quia haec idonee non fiunt sine auxilio gratiae,
quia, ut dicitur Ioan. IV, eos qui adorant Deum, in spiritu et
veritate adorare oportet, ex consequenti divina largitas recipientibus
characterem gratiam largitur, per quam digne impleant ea ad quae
deputantur. Et ideo characteri magis est attribuendum subiectum
secundum rationem actuum ad divinum cultum pertinentium, quam secundum
rationem gratiae.
Ad secundum dicendum quod essentia animae est subiectum potentiae
naturalis, quae ex principiis essentiae procedit. Talis autem
potentia non est character, sed est quaedam spiritualis potentia ab
extrinseco adveniens. Unde, sicut essentia animae, per quam est
naturalis vita hominis, perficitur per gratiam, qua anima
spiritualiter vivit; ita potentia naturalis animae perficitur per
spiritualem potentiam, quae est character. Habitus enim et dispositio
pertinent ad potentiam animae, eo quod ordinantur ad actus, quorum
potentiae sunt principia. Et eadem ratione omne quod ad actum
ordinatur, est potentiae tribuendum.
Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, character ordinatur ad ea
quae sunt divini cultus. Qui quidem est quaedam fidei protestatio per
exteriora signa. Et ideo oportet quod character sit in cognitiva
potentia animae, in qua est fides.
|
|