|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod character non insit
animae indelebiliter. Quanto enim aliquod accidens est perfectius,
tanto firmius inhaeret. Sed gratia est perfectior quam character,
quia character ordinatur ad gratiam sicut ad ulteriorem finem. Gratia
autem amittitur per peccatum. Ergo multo magis character.
2. Praeterea, per characterem aliquis deputatur divino cultui,
sicut dictum est. Sed aliqui a cultu divino transeunt ad contrarium
cultum per apostasiam a fide. Ergo videtur quod tales amittant
characterem sacramentalem.
3. Praeterea, cessante fine, cessare debet et id quod est ad
finem, alioquin frustra remaneret, sicut post resurrectionem non erit
matrimonium, quia cessabit generatio, ad quam matrimonium ordinatur
cultus autem exterior, ad quem character ordinatur, non remanebit in
patria, in qua nihil agetur in figura, sed totum in nuda veritate.
Ergo character sacramentalis non remanet in perpetuum in anima. Et
ita non inest indelebiliter.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in II contra Parmenianum,
non minus haerent sacramenta Christiana quam corporalis nota militiae.
Sed character militaris non repetitur, sed agnitus approbatur, in eo
qui veniam meretur ab imperatore post culpam. Ergo nec character
sacramentalis deleri potest.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, character sacramentalis
est quaedam participatio sacerdotii Christi in fidelibus eius, ut
scilicet, sicut Christus habet plenam spiritualis sacerdotii
potestatem, ita fideles eius ei configurentur in hoc quod participant
aliquam spiritualem potestatem respectu sacramentorum et eorum quae
pertinent ad divinum cultum. Et propter hoc etiam Christo non
competit habere characterem, sed potestas sacerdotii eius comparatur ad
characterem sicut id quod est plenum et perfectum ad aliquam sui
participationem. Sacerdotium autem Christi est aeternum, secundum
illud Psalmi, tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem
Melchisedech. Et inde est quod omnis sanctificatio quae fit per
sacerdotium eius, est perpetua, re consecrata manente. Quod patet
etiam in rebus inanimatis, nam Ecclesiae vel altaris manet consecratio
semper, nisi destruatur. Cum igitur anima sit subiectum characteris
secundum intellectivam partem, in qua est fides, ut dictum est;
manifestum est quod, sicut intellectus perpetuus est et
incorruptibilis, ita character indelebiliter manet in anima.
Ad primum ergo dicendum quod aliter est in anima gratia, et aliter
character. Nam gratia est in anima sicut quaedam forma habens esse
completum in ea, character autem est in anima sicut quaedam virtus
instrumentalis, ut supra dictum est. Forma autem completa est in
subiecto secundum conditionem subiecti. Et quia anima est mutabilis
secundum liberum arbitrium quandiu est in statu viae, consequens est
quod insit animae mutabiliter. Sed virtus instrumentalis magis
attenditur secundum conditionem principalis agentis. Et ideo character
indelebiliter inest animae, non propter sui perfectionem, sed propter
perfectionem sacerdotii Christi, a quo derivatur character sicut
quaedam instrumentalis virtus.
Ad secundum dicendum quod, sicut ibidem Augustinus dicit, nec ipsos
apostatas videmus carere Baptismate, quibus per poenitentiam
redeuntibus non restituitur, et ideo amitti non potuisse iudicatur.
Et huius ratio est quia character est virtus instrumentalis, ut dictum
est, ratio autem instrumenti consistit in hoc quod ab alio moveatur,
non autem in hoc quod ipsum se moveat, quod pertinet ad voluntatem.
Et ideo, quantumcumque voluntas moveatur in contrarium, character non
removetur, propter immobilitatem principalis moventis.
Ad tertium dicendum quod, quamvis post hanc vitam non remaneat
exterior cultus, remanet tamen finis illius cultus. Et ideo post hanc
vitam remanet character, et in bonis ad eorum gloriam, et in malis ad
eorum ignominiam, sicut etiam militaris character remanet in militibus
post adeptam victoriam, et in his qui vicerunt ad gloriam, et in his
qui sunt victi ad poenam.
|
|