|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod per omnia sacramenta
novae legis imprimatur character. Per omnia enim sacramenta novae
legis fit aliquis particeps sacerdotii Christi. Sed character
sacramentalis nihil est aliud quam participatio sacerdotii Christi, ut
dictum est. Ergo videtur quod per omnia sacramenta novae legis
imprimatur character.
2. Praeterea, character se habet ad animam in qua est, sicut
consecratio ad res consecratas. Sed per quodlibet sacramentum novae
legis homo recipit gratiam sanctificantem, ut supra dictum est. Ergo
videtur quod per quodlibet sacramentum novae legis imprimatur
character.
3. Praeterea, character est res et sacramentum. Sed in quolibet
sacramento novae legis est aliquid quod est res tantum, et aliquid quod
est sacramentum tantum, et aliquid quod est res et sacramentum. Ergo
per quodlibet sacramentum novae legis imprimitur character.
Sed contra est quod sacramenta in quibus imprimitur character, non
reiterantur, eo quod character est indelebilis, ut dictum est.
Quaedam autem sacramenta iterantur, sicut patet de poenitentia et
matrimonio. Ergo non omnia sacramenta imprimunt characterem.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, sacramenta novae
legis ad duo ordinantur, scilicet in remedium peccati, et ad cultum
divinum. Est autem omnibus sacramentis commune quod per ea exhibetur
aliquod remedium contra peccatum, per hoc quod gratiam conferunt. Non
autem omnia sacramenta ordinantur directe ad divinum cultum, sicut
patet de poenitentia, per quam homo liberatur a peccato, non autem per
hoc sacramentum exhibetur homini aliquid de novo pertinens ad divinum
cultum, sed restituitur in statum pristinum. Pertinet autem aliquod
sacramentum ad divinum cultum tripliciter, uno modo, per modum ipsius
actionis; alio modo, per modum agentis; tertio modo, per modum
recipientis. Per modum quidem ipsius actionis pertinet ad divinum
cultum Eucharistia, in qua principaliter divinus cultus consistit,
inquantum est Ecclesiae sacrificium. Et per hoc idem sacramentum non
imprimitur homini character, quia per hoc sacramentum non ordinatur
homo ad aliquid aliud ulterius agendum vel recipiendum in sacramentis,
cum potius sit finis et consummatio omnium sacramentorum, ut Dionysius
dicit, III cap. Eccles. Hier. Continet tamen in seipso
Christum, in quo non est character, sed tota sacerdotii plenitudo.
Sed ad agentes in sacramentis pertinet sacramentum ordinis, quia per
hoc sacramentum deputantur homines ad sacramenta aliis tradenda. Sed
ad recipientes pertinet sacramentum Baptismi, per quod homo accipit
potestatem recipiendi alia Ecclesiae sacramenta, unde Baptismus
dicitur esse ianua sacramentorum. Ad idem etiam ordinatur quodammodo
confirmatio, ut infra suo loco dicetur. Et ideo per haec tria
sacramenta character imprimitur, scilicet Baptismum, confirmationem
et ordinem.
Ad primum ergo dicendum quod per omnia sacramenta fit homo particeps
sacerdotii Christi, utpote percipiens aliquem effectum eius, non
tamen per omnia sacramenta aliquis deputatur ad agendum aliquid vel
recipiendum quod pertineat ad cultum sacerdotii Christi. Quod quidem
exigitur ad hoc quod sacramentum characterem imprimat.
Ad secundum dicendum quod per omnia sacramenta sanctificatur homo,
propter hoc quod sanctitas importat munditiam a peccato, quod fit per
gratiam. Sed specialiter per quaedam sacramenta, quae characterem
imprimunt, homo sanctificatur quadam consecratione, utpote deputatus
ad divinum cultum, sicut etiam res inanimatae sanctificari dicuntur
inquantum divino cultui deputantur.
Ad tertium dicendum quod, licet character sit res et sacramentum, non
tamen oportet id quod est res et sacramentum, esse characterem. Quid
autem sit res et sacramentum in aliis sacramentis, infra dicetur.
|
|