|
1. Ad nonum sic proceditur. Videtur quod fides ministri sit de
necessitate sacramenti. Sicut enim dictum est, intentio ministri est
necessaria ad sacramenti perfectionem. Sed fides intentionem dirigit,
ut Augustinus dicit, contra Iulianum. Ergo, si desit vera fides in
ministro, non perficitur sacramentum.
2. Praeterea, si minister Ecclesiae veram fidem non habeat,
videtur esse haereticus. Sed haeretici, ut videtur, non possunt
sacramenta conferre. Dicit enim Cyprianus, in epistola contra
haereticos, omnia quaecumque faciunt haeretici, carnalia sunt et
inania et falsa, ita ut nihil eorum quae illi gesserint, a nobis
debeat probari. Et Leo Papa dicit, in epistola ad Leonem
Augustum, manifestum est per crudelissimam et insanissimam vesaniam in
Alexandrina sede omnium caelestium sacramentorum lumen extinctum.
Intercepta est sacrificii oblatio, defecit chrismatis sanctificatio,
et paricidalibus manibus impiorum omnia sese subtraxere mysteria. Ergo
vera fides ministri est de necessitate sacramenti.
3. Praeterea, illi qui non habent veram fidem, videntur esse per
excommunicationem ab Ecclesia separati, dicitur enim in secunda
canonica Ioannis, si quis venit ad vos et hanc doctrinam non affert,
nolite recipere eum in domum, nec ave dixeritis ei; et Tit. III,
haereticum hominem, post primam et secundam correctionem, devita.
Sed excommunicatus non videtur conferre posse Ecclesiae sacramentum,
cum sit ab Ecclesia separatus, ad cuius ministerium pertinet
sacramentorum dispensatio. Ergo videtur quod vera fides ministri sit
de necessitate sacramenti.
Sed contra est quod Augustinus dicit, contra Petilianum
Donatistam, mementote sacramentis Dei nihil obesse mores malorum
hominum, quod illa vel non sint, vel minus sancta sint.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, quia minister in
sacramentis instrumentaliter operatur, non agit in virtute propria,
sed in virtute Christi. Sicut autem pertinet ad propriam virtutem
hominis caritas, ita et fides. Unde, sicut non requiritur ad
perfectionem sacramenti quod minister sit in caritate, sed possunt
etiam peccatores sacramenta conferre, ut supra dictum est; ita non
requiritur fides eius, sed infidelis potest verum sacramentum
praebere, dummodo cetera adsint quae sunt de necessitate sacramenti.
Ad primum ergo dicendum quod potest contingere quod aliquis patiatur
defectum fidei circa aliquid aliud, et non circa veritatem sacramenti
quod exhibet, puta si aliquis credat iuramentum esse in omni casu
illicitum, et tamen credat Baptismum efficaciam habere ad salutem.
Et sic talis infidelitas non impedit intentionem conferendi
sacramentum. Si vero patiatur fidei defectum circa ipsum sacramentum
quod exhibet, licet credat per id quod agitur exterius nullum sequi
interiorem effectum, non tamen ignorat quod Ecclesia Catholica
intendit per huiusmodi quae exterius aguntur, sacramentum praebere.
Unde, non obstante infidelitate, potest intendere facere id quod
facit Ecclesia, licet existimet id nihil esse. Et talis intentio
sufficit ad sacramentum, quia, sicut supra dictum est, minister
sacramenti agit in persona totius Ecclesiae, ex cuius fide suppletur
id quod deest fidei ministro.
Ad secundum dicendum quod haereticorum quidam in collatione
sacramentorum formam Ecclesiae non servant. Et tales neque
sacramentum conferunt, neque rem sacramenti. Quidam vero servant
Ecclesiae formam. Et tales conferunt quidem sacramentum, sed non
conferunt rem sacramenti. Et hoc dico, si sunt manifeste ab Ecclesia
praecisi. Quia ex hoc ipso quod aliquis accipit sacramenta ab eis,
peccat, et per hoc impeditur ne effectum sacramenti consequatur. Unde
Augustinus dicit, in libro de fide ad Petrum, firmissime tene, et
nullatenus dubites, extra Ecclesiam baptizatis, si ad Ecclesiam non
redierint, Baptismo cumulari perniciem. Et per hunc modum dicit Leo
Papa in sede Alexandrina sacramentorum lumen esse extinctum,
scilicet, quantum ad rem sacramenti, non autem quantum ad ipsum
sacramentum. Cyprianus autem nec sacramentum conferre haereticos
credebat, sed in hoc eius sententia non tenetur. Unde Augustinus
dicit, martyrem Cyprianum, qui apud haereticos vel schismaticos datum
Baptismum nolebat cognoscere, tanta merita, usque ad triumphum
martyrii, secuta sunt, ut caritatis qua excellebat luce obumbratio
illa fugaretur, et, si quid purgandum erat, passionis falce
tolleretur.
Ad tertium dicendum quod potestas ministrandi sacramenta pertinet ad
spiritualem characterem, qui indelebilis est, ut ex supra dictis
patet. Et ideo per hoc quod aliquis ab Ecclesia suspenditur vel
excommunicatur, vel etiam degradatur, non amittit potestatem
conferendi sacramentum, sed licentiam utendi hac potestate. Et ideo
sacramentum quidem confert, sed tamen peccat conferendo. Et similiter
ille qui ab eo accipit sacramentum, et sic non percipit rem
sacramenti, nisi forte per ignorantiam excusetur.
|
|