|
1. Ad decimum sic proceditur. Videtur quod intentio recta ministri
requiratur ad perfectionem sacramenti. Intentio enim ministri debet
conformari intentioni Ecclesiae, ut ex dictis patet. Sed intentio
Ecclesiae semper est recta. Ergo de necessitate ad sacramenti
perfectionem requiritur intentio recta ministri.
2. Praeterea, perversa intentio deterior esse videtur quam intentio
iocosa. Sed intentio iocosa tollit sacramentum, puta si aliquis non
serio, sed ludo aliquem baptizaret. Ergo multo magis perversa
intentio aufert sacramentum, puta si aliquis aliquem baptizaret ut
postmodum eum occideret.
3. Praeterea, perversa intentio facit totum opus vitiosum, secundum
illud Luc. XI, si oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum
tenebrosum erit. Sed sacramenta Christi non possunt inquinari per
malos homines, sicut Augustinus dicit, contra Petilianum. Ergo
videtur quod, si sit perversa intentio ministri, non sit ibi verum
sacramentum.
Sed contra est quod perversa intentio pertinet ad malitiam ministri.
Sed malitia ministri non tollit sacramentum. Ergo nec perversa
intentio.
Respondeo dicendum quod intentio ministri potest perverti dupliciter.
Uno modo, respectu ipsius sacramenti, puta cum aliquis non intendit
sacramentum conferre, sed delusorie aliquid agere. Et talis
perversitas tollit veritatem sacramenti, praecipue quando suam
intentionem exterius manifestat. Alio modo potest perverti intentio
ministri quantum ad id quod sequitur sacramentum, puta si sacerdos
intendat aliquam feminam baptizare ut abutatur ea; vel si intendat
conficere corpus Christi ut eo ad veneficia utatur. Et quia prius non
dependet a posteriori, inde est quod talis intentionis perversitas
veritatem sacramenti non tollit, sed ipse minister ex tali intentione
graviter peccat.
Ad primum ergo dicendum quod Ecclesiae intentio recta est et quantum
ad sacramenti perfectionem, et quantum ad sacramenti usum, sed prima
rectitudo perficit sacramentum, secunda operatur ad meritum. Et ideo
minister qui conformat intentionem suam Ecclesiae quantum ad primam
rectitudinem, non autem quantum ad secundam, perficit quidem
sacramentum, sed non est sibi ad meritum.
Ad secundum dicendum quod intentio ludicra vel iocosa excludit primam
rectitudinem intentionis, per quam perficitur sacramentum. Et ideo
non est similis ratio.
Ad tertium dicendum quod perversa intentio pervertit opus intendentis,
non autem opus alterius. Et ideo ex perversa intentione ministri
pervertitur id quod agit in sacramentis inquantum est opus eius, non
inquantum est opus Christi, cuius est minister. Et est simile si
minister alicuius hominis prava intentione deferret pauperibus
eleemosynam, quam dominus recta intentione mandaret.
|
|