|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non solus Deus, sed
etiam minister, interius operetur ad effectum sacramenti. Interior
enim effectus sacramenti est ut homo purgetur a peccatis, et
illuminetur per gratiam. Sed ad ministros Ecclesiae pertinet
purgare, illuminare et perficere, ut patet per Dionysium, in V
cap. Coel. Hier. Ergo videtur quod non solus Deus, sed etiam
ministri Ecclesiae operentur ad sacramenti effectum.
2. Praeterea, in collatione sacramentorum quaedam orationum
suffragia proponuntur. Sed orationes iustorum sunt magis apud Deum
exaudibiles quam quorumcumque, secundum illud Ioan. IX, si quis
Dei cultor est, et voluntatem Dei facit, hunc Deus exaudit. Ergo
videtur quod maiorem effectum sacramenti consequitur ille qui recipit
illum a bono ministro. Sic ergo minister operatur aliquid ad
interiorem effectum, et non solus Deus.
3. Praeterea, dignior est homo quam res inanimata. Sed res
inanimata aliquid operatur ad effectum interiorem, nam aqua corpus
tangit et cor abluit, ut Augustinus dicit, super Ioan. Ergo homo
aliquid operatur ad interiorem effectum sacramenti, et non solus
Deus.
Sed contra est quod dicitur Rom. VIII, Deus qui iustificat.
Cum igitur interior effectus omnium sacramentorum sit iustificatio,
videtur quod solus Deus operetur interiorem effectum sacramenti.
Respondeo dicendum quod operari aliquem effectum contingit dupliciter,
uno modo, per modum principalis agentis; alio modo, per modum
instrumenti. Primo igitur modo solus Deus operatur interiorem
effectum sacramenti. Tum quia solus Deus illabitur animae, in qua
sacramenti effectus consistit. Non autem potest aliquid immediate
operari ubi non est. Tum quia gratia, quae est interior sacramenti
effectus, est a solo Deo, ut in secunda parte habitum est.
Character etiam, qui est interior quorundam sacramentorum effectus,
est virtus instrumentalis, quae manat a principali agente, quod est
Deus. Secundo autem modo homo potest operari ad interiorem effectum
sacramenti, inquantum operatur per modum ministri. Nam eadem ratio
est ministri et instrumenti, utriusque enim actio exterius adhibetur,
sed sortitur effectum interiorem ex virtute principalis agentis, quod
est Deus.
Ad primum ergo dicendum quod purgatio, secundum quod attribuitur
ministris Ecclesiae, non est a peccato, sed dicuntur diaconi
purgare, inquantum vel immundos eiiciunt a coetu fidelium, vel eos
sacris admonitionibus disponunt ad sacramentorum receptionem.
Similiter etiam sacerdotes illuminare dicuntur sacrum populum, non
quidem gratiam infundendo, sed sacramenta gratiae tradendo, ut patet
per Dionysium ibidem.
Ad secundum dicendum quod orationes quae dicuntur in sacramentorum
collatione, proponuntur Deo non ex parte singularis personae, sed ex
parte totius Ecclesiae, cuius preces sunt apud Deum exaudibiles,
secundum illud Matth. XVIII, si duo ex vobis consenserint super
terram de omni re quamcumque petierint, fiet eis a patre meo. Nihil
tamen prohibet quin devotio viri iusti ad hoc aliquid operetur. Illud
tamen quod est sacramenti effectus, non impetratur oratione Ecclesiae
vel ministri, sed ex merito passionis Christi, cuius virtus operatur
in sacramentis, ut dictum est. Unde effectus sacramenti non datur
melior per meliorem ministrum. Aliquid tamen annexum impetrari potest
recipienti sacramentum per devotionem ministri, nec tamen minister
operatur illud, sed impetrat operandum a Deo.
Ad tertium dicendum quod res inanimatae non operantur ad interiorem
effectum nisi instrumentaliter, ut dictum est. Et similiter homines
non operantur ad sacramentorum effectum nisi per modum ministerii, ut
dictum est.
|
|