|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod sacramenta non sint
solum ex institutione divina. Ea enim quae sunt divinitus instituta,
traduntur nobis in sacra Scriptura. Sed quaedam aguntur in
sacramentis de quibus nulla fit mentio in sacra Scriptura, puta de
chrismate quo homines confirmantur, et de oleo quo sacerdotes
inunguntur, et de multis aliis, tam verbis quam factis, quibus utimur
in sacramentis. Non ergo sacramenta sunt solum ex institutione
divina.
2. Praeterea, sacramenta sunt quaedam signa. Res autem sensibiles
naturaliter quaedam significant. Nec potest dici quod Deus quibusdam
significationibus delectetur, et non aliis, quia ipse omnia quae fecit
approbat. Hoc autem proprium videtur esse Daemonum, ut quibusdam
signis ad aliquid alliciantur, dicit enim Augustinus, XXI de
Civ. Dei, illiciuntur Daemones per creaturas, quas non ipsi, sed
Deus condidit, delectabilibus pro sua diversitate diversis, non ut
animalia cibis, sed ut spiritus signis. Non ergo videtur quod
sacramenta indigeant esse ex institutione divina.
3. Praeterea, apostoli vicem Dei gesserunt in terris, unde
apostolus dicit, II Cor. II, nam et ego quod donavi, si quid
donavi, propter vos in persona Christi, idest, ac si ipse Christus
donasset. Sic ergo videtur quod apostoli, et eorum successores,
possint nova sacramenta instituere.
Sed contra est quod ille instituit aliquid qui dat ei robur et
virtutem, sicut patet de institutoribus legum. Sed virtus sacramenti
est a solo Deo, ut ex dictis patet. Ergo solus Deus potest
instituere sacramentum.
Respondeo dicendum quod, sicut ex supra dictis patet, sacramenta
instrumentaliter operantur ad spirituales effectus. Instrumentum autem
habet virtutem a principali agente. Agens autem respectu sacramenti
est duplex, scilicet instituens sacramentum; et utens sacramento
instituto, applicando scilicet ipsum ad inducendum effectum. Virtus
autem sacramenti non potest esse ab eo qui utitur sacramento, quia non
operatur nisi per modum ministerii. Unde relinquitur quod virtus
sacramenti sit ab eo qui instituit sacramentum. Cum igitur virtus
sacramenti sit a solo Deo, consequens est quod solus Deus sit
sacramentorum institutor.
Ad primum ergo dicendum quod illa quae aguntur in sacramentis per
homines instituta, non sunt de necessitate sacramenti, sed ad quandam
solemnitatem, quae adhibetur sacramentis ad excitandam devotionem et
reverentiam in his qui sacramenta suscipiunt. Ea vero quae sunt de
necessitate sacramenti, sunt ab ipso Christo instituta, qui est Deus
et homo. Et licet non omnia sint tradita in Scripturis, habet tamen
ea Ecclesia ex familiari apostolorum traditione, sicut apostolus
dicit, I Cor. XI, cetera cum venero disponam.
Ad secundum dicendum quod res sensibiles aptitudinem quandam habent ad
significandum spirituales effectus ex sui natura, sed ista aptitudo
determinatur ad specialem significationem ex institutione divina. Et
hoc est quod Hugo de sancto Victore dicit, quod sacramentum ex
institutione significat. Praeelegit tamen Deus quasdam res aliis ad
significationes sacramentales, non quia ad eas contrahatur eius
affectus, sed ut sit convenientior significatio.
Ad tertium dicendum quod apostoli, et eorum successores, sunt vicarii
Dei quantum ad regimen Ecclesiae institutae per fidem et fidei
sacramenta. Unde, sicut non licet eis constituere aliam Ecclesiam,
ita non licet eis tradere aliam fidem, neque instituere alia
sacramenta, sed per sacramenta quae de latere Christi pendentis in
cruce fluxerunt, dicitur esse fabricata Ecclesia Christi.
|
|