|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Christus, secundum
quod homo, habuit potestatem operandi interiorem effectum sacramentorum.
Dicit enim Ioannes Baptista, ut habetur Ioan. I, qui me misit
baptizare in aqua, ille mihi dixit, super quem videris spiritum
descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in spiritu
sancto. Sed baptizare in spiritu sancto est interius gratiam spiritus
sancti conferre. Spiritus autem sanctus descendit super Christum
inquantum homo, non inquantum Deus, quia sic ipse dat spiritum
sanctum. Ergo videtur quod Christus, secundum quod homo, habuit
potestatem interiorem effectum sacramentorum causandi.
2. Praeterea, Matth. IX dominus dicit, sciatis quod filius
hominis habet in terra potestatem dimittendi peccata. Sed remissio
peccatorum est interior effectus sacramenti. Ergo videtur quod
Christus, secundum quod homo, interiorem effectum sacramentorum
operatur.
3. Praeterea, institutio sacramentorum pertinet ad eum qui tanquam
principale agens operatur ad interiorem sacramenti effectum.
Manifestum est autem quod Christus sacramenta instituit. Ergo ipse
est qui interius operatur sacramentorum effectum.
4. Praeterea, nullus potest sine sacramento effectum sacramenti
conferre, nisi propria virtute sacramenti effectum operetur. Sed
Christus sine sacramento contulit sacramenti effectum, ut patet in
Magdalena, cui dixit, dimittuntur tibi peccata. Ergo videtur quod
Christus, secundum quod homo, operetur interiorem sacramenti
effectum.
5. Praeterea, illud in cuius virtute sacramentum operatur, est
principale agens ad interiorem effectum. Sed sacramenta habent
virtutem ex passione Christi et invocatione nominis eius, secundum
illud I Cor. I, nunquid Paulus pro vobis crucifixus est? Aut in
nomine Pauli baptizati estis? Ergo Christus, inquantum homo,
operatur interiorem sacramenti effectum.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in sacramentis divina virtus
secretius operatur salutem. Divina autem virtus est Christi secundum
quod est Deus, non autem secundum quod est homo. Ergo Christus non
operatur interiorem sacramenti effectum secundum quod est homo, sed
secundum quod est Deus.
Respondeo dicendum quod interiorem sacramentorum effectum operatur
Christus et secundum quod est Deus, et secundum quod est homo,
aliter tamen et aliter. Nam secundum quod est Deus, operatur in
sacramentis per auctoritatem. Secundum autem quod est homo, operatur
ad interiores effectus sacramentorum meritorie, et efficienter, sed
instrumentaliter. Dictum est enim quod passio Christi, quae competit
ei secundum humanam naturam, causa est nostrae iustificationis et
meritorie, et effective, non quidem per modum principalis agentis,
sive per auctoritatem, sed per modum instrumenti, inquantum humanitas
est instrumentum divinitatis eius, ut supra dictum est. Sed tamen,
quia est instrumentum coniunctum divinitati in persona, habet quandam
principalitatem et causalitatem respectu instrumentorum extrinsecorum,
qui sunt ministri Ecclesiae et ipsa sacramenta, ut ex supra dictis
patet. Et ideo, sicut Christus, inquantum Deus, habet potestatem
auctoritatis in sacramentis, ita, inquantum homo, habet potestatem
ministerii principalis, sive potestatem excellentiae. Quae quidem
consistit in quatuor. Primo quidem, in hoc quod meritum et virtus
passionis eius operatur in sacramentis, ut supra dictum est. Et quia
virtus passionis copulatur nobis per fidem, secundum illud Rom.
III, quem proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine eius,
quam fidem per invocationem nominis Christi protestamur, ideo,
secundo, ad potestatem excellentiae quam Christus habet in
sacramentis, pertinet quod in eius nomine sacramenta sanctificantur.
Et quia ex institutione sacramenta virtutem obtinent, inde est quod,
tertio, ad excellentiam potestatis Christi pertinet quod ipse, qui
dedit virtutem sacramentis, potuit instituere sacramenta. Et quia
causa non dependet ab effectu, sed potius e converso, quarto, ad
excellentiam potestatis Christi pertinet quod ipse potuit effectum
sacramentorum sine exteriori sacramento conferre.
Et per hoc patet responsio ad obiecta, utraque enim pars obiectionum
vera est, ut dictum est, secundum aliquid.
|
|